{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 977.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 977.1-3","ref":"977.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/977.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/977.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/977.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Coloris autem ab horum oppositis, quantitatis, figurae, motusque ab omnibus. Congrega in unum omne colorum genus, quid erit hoc uniuersum? Nisi iux quaedam omnicolor, siue lumen factum in solidiore obscurioreque materia terrae iam opacum. Segrega terram illi permixtam. Quid erit reliquum, nisi qualitas quaedam imo claritas actusque perspicui, sicut color est actus opaci. Color quidem lux est opaca. Lux autem color clarus, imò perspicui corporis colorumque flos quidam & uigor quasi unicolor actum, uirtunteque omnicolor. Forte uerò & abeunte lumine non sunt colores. Siquidem sintlumen ipsum iam uarium, alibi uidelicet, aliter affectum atque reflexum. Fortè etiam in uirtute luminis semper sunt ipsi colores, alibi aliter explicandi. Nihil clarius quàm lumen ac Deus, nihil obscurius. Cap. III. Dumbratio haec est, ô mei oculi, potius quàm pictura. Nihil unquam audiui obscu Arius definiri. Orem ualde miram. Quo nam pacto fieri potest, ut nihil sit obscurius lumine? Quo nihil est clarius, quando per illud clarent, declaranturque omnia. Ascendam igitur hinc ad sublimem mentis speculam, ut saltem hoc uideam inde, praeter quod ali ud quicquam alicubi uidere non possum. Omens quae rectè cuncta metiris, dicito mihi, nunquid fortè lumen est ipse Deus, quo etiam nihil clarius est, nihil obscurius. Nihil cla rius quam Deum esse esseque ad summum potentem sapientemque & bonum. Hoc enim auribus nostris quaecunquem ab eo sunt facta proclamat. Vt nemo sit surdior illo, qui tantum rerum omnium sonitum strepitumque non audit. Nihil contra obscurius, quàm quid sit Deus, ut nihil sit tenebrosius illo, qui sibi opinatur hoc esse clarissimum. Lux intelligibilis est intelligibilium causa, uisibilis uisibilium. cap. IiII. Espondet mens, Deum esse patrem luminum, aqud quem non est transmutatio, per quam extinguatur, uel minuatur. Neque uicissitudinis obumbratio, per quam uel uicissim subeat noctem, uel patiatur eclypsim.","prev":{"citation":"Opera omnia 976-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/976-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/976-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 977.4-7","label":"977.4 to 977.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/977.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/977.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}