{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 979.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 979.1-4","ref":"979.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/979.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/979.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/979.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Illorum enim uirtute calor naturalis cunctis inseritur, unde uita oritur, alitur, augetur. Hinc fit ut omnia uoluptatem appetant, quia non modo uoluptate terrena, sed etiam coelesti laetitia generantur. Quis autem neget numina laeto quodam affectu omnia mouere atque generare? Cùm & ab animalium natura & ab arte omnia uoluptate procreari atque perfici uideamus. Lumen est incorporeum, est forme imò actus natura coelestis. Esse potest siue corpore subdito, est ubique etiam sub terris unà cum diaphano. Cap. IX. CEd iuuat interdum unà cum nostro Plotino circa eadem latius peruagari. Lumen quo momento penetrat molle diaphanum transuerberat uel dutissimum. Item quo breue spatium, eodem quoque longissimum. Incorporeum est igitur, cur neque duri tia resistit, neque spatium. Veruntamen quoniam est coeleste, ideò obstaculum natura terreum atque sordidum, & si minus durum sit, non capit candidam luminis puritatem. Hinc Plotinus prohibet corporeas lumini tribuere passiones, id est, accedere, recedere, diffluere, effluere, contrahi, dilatari. Sed potius dicendum putat, ubi coram lucido perspicuum quid exponitur, statim lumen illic existere, illic agere. Sin minus, non existere illic, non agere. Neque tamen simpliciter esse desinere, quam diu corpus est lucidum. Sicut neque radius uisualis, quàm diu uisus. Lux quidem estforma primi corporis prima. Itaque tam perfecta, ut non permodum ociosae qualitatis euiusdam ab actu distinctę, sed potius permodum uegetioris actus existat, tàm uidelicet efficacis, ut momento per om nia sese porrigat, à fonte proprio non disiunctum. Praeterea in quocunque sub coelo corpore praeualet igneus quidam uigor igni coelesti similis, emicat & inde lumen aut fulgor quida nqua familiaris color. Proinde coeli luminisque natura, ut foueat omnia, non cogitur de integro per cuncta, si uerum sit paradoxon, hanc esse semel cunctis infusam. Hinc Haerus ille, qui apud Platonem surrexit ex mortuis, interea lumen inspexerat, coe leti uidelicet quodam uisu, sed oculis caducis occultum. Quod quidem per omnia prorsus extentum, regeret uniuersum. Luminis huius uehiculum, id est, perspicuum, lambli chus ex Theologia Phoenicum asserit, cunctis uel opacis infusum, siquidem his omnibus inest & color aliquis quaedam portio luminis.","prev":{"citation":"Opera omnia 978-2","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/978-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/978-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 979.5-7","label":"979.5 to 979.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/979.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/979.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}