{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 981","citation":"Ficino, Opera omnia 981","ref":"981","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/981","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Sed res nimium admiranda est, quae multis nota, ubi ex aere concauo radij ad centrum è conspectu quamplurimi per aequales quisque angulos repercussi, remotum etiam corpus, uel durissimum prorsus adurunt. Vnde constat insuper radios naturaliter esse calidos. Siquidem sola congregatione feruentissimi mox euadunt. Tan ta proculdubio est potentia luminis, ut coelestia alioquin à terrenis quod absque proportione distantia, facilè & subito plurimumque conciliet. Neque solum uirtutes stellarum omnes ad sequentia transferat, sed Solem ipsum stellasque ad inferiora traijciat. Quemadmodum spiritus noster animae uires ipsamque animam ad humores traducit & membra, atque sicut in nobis spiritus est animae corporisque nodus, ita lumen est uinculum uniuersi. Sol enim & stella quaelibet lumen suum non per tenuissimam quasi lineam iaculantur, sed ex toto suo ambitu circumfundunt. Sed hoc statim undique colligit se in conum, ne forte ex tra suum fontem profluens euanescat. Sic enim propter unionem ualidius aget, & totum facilius erit ubique. Ac dum tota basis coarctatur in conum, stella tota omnisque uirtus eius per angulum aderit, agetque potenter ubique, poteritque in angulo tota eius magnitudo ui deri. Sic etiam cum in stellis centrum & circumferentia sit lumen earum, quatenus à toto profluit ambitu, circumferentiam imitatur, quatenus autem colligitur in angustum, imi tatur & centrum. Imitatur & ipsam, (ut Platonicè loquar) mundi animam. Ipsam quidem eius intelligentiam claritate sua, uttam uerò calore, motum denique motu. Sed de his om nibus satis in commentarijs Plotinum atque Timaeum. Lumen imitatur Deum, gradus luminum, colorum scientiarum. Numerus septenas rius atque nouenarius.","prev":{"citation":"Opera omnia 980.5-6","label":"980.5 to 980.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/980.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/980.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 981-2","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/981-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}