{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 981.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 981.1-5","ref":"981.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/981.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Mens autem lux in se ob nimiam ubertatem tenuitatemque penitus inuisibilis. Siquidem lumen & si est ubique die, nusquam tamen apparet, nisi ubi densum est aliquid atque resistens. Subtrahe densitatem, & si non uidetur, est tamen ibidem. Adde iterum densitatem, statim rursus apparet Hinc planè constat, lumen ipsum in se esse intellectuale quiddam. Quod quidem mox sensibile fiat, subdito uidelicet denso, lateat uerò subducto. Quomodo uerò uisibilem ex inuisibili lucem euasisse fingamus, quasi ex scintilla iam mota lucidum quendam circulum, in sexto Theologiae tractamus Proinde sux in mente est ueritas gau dens, gaudiumque uerum, lumen à mente in corporibus est quaedam ueritatis rerum sen sibilium declaratio, pulchritudinis flos, oblectatio sensus. Sed repete rectius. Nempe lux tanquam propria corporis circularis perpetuò reuertentis ad idem imò & intelligentię seipsam reflectentis in orbem nimirum ubique tangens, repetere uidetur originem, dum sursum reflectitur in seipsam, nosque similiter contemplatione simul & amore sui reducit in patriam. Sed interim me quoque compellit. ut inter loquendum, nescio quomodo, cir culi more iam saepius reuertatur ad idem. Tu autem indulge precor prolixo huic amico lucis, ipse lueis amice. Bona igituriam uenia repetam. Lumen in diuina mente intelligentiam supereminet. Inde angelicae menti lumen idem infusum, secundùm intelligen tiam redditur, sed super terminos rationis. Diuinum hoc angelicumque lumen in mentibus hominum secundùm rationem iam euadit, sed superat phantasiam. In spiritum secun dum phantasiam, super sensum, in corpore uerò maximè oculis quasi coelestibus animę stellis, sensui iam familiare fit, sed non materię. Nam ipsum etiam pulchritudinis florem in corporibus apparentem Plotinus in quodam splendore non corporeo collocauit. Ipsa certè pulchritudo prima nihil aliud est, quàm splendor gloriae penes partem luminum, & figura substantiae eius. Vnde triplex emicat pulchritudo. Prima quidem perian gelicos intellectus, secunda uerò intellectuales animas, tertia per corpora ubique formosa quasi lumen unum per tria quaedam uitra coloribus inter se uaria, ideoque uarium ex primo splendorem subinde reddentia Ipsa igitur gratia pulchritudinis, quae etiam in corporibus intuentes & cogitantes tàm mirabiliter in se conuertit nihil aliud est, quam splen dor per gradus desuper emicans. Maximè uerò per radios oculorum, & rapiens intuen tes, & amatores occulto quodam calore mirabiliter in se transformans. Sed de his in libro de amore satis. Ad institutum ordinem reuertamur.","prev":{"citation":"Opera omnia 982-2","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/982-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/982-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 981.6-7","label":"981.6 to 981.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/981.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}