{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 981.6-7","citation":"Ficino, Opera omnia 981.6-7","ref":"981.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/981.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"In omnibus mentibus lumen est uita exuberans, ueritas clara certaque, laetitia plena, inde in corporibus est diuinae explicatio & effusio uitae, declaratio ueritatis rerum & authoris, gratia formae, uoluptatis incitamentum. Empedocles & Zeno uolunt, quemadmodum se habet ad carbonem flamma, sic quodammodo se habere lumen ad flammam, atque flammam esse quasi lumen densum. Lumen uerò flammam rarissimam, uitamque cunctorum Plotinus & Proculus arbi trantur esse uisum quendam aspectumque numinum per radios coelestium oculorum procul emissum. Atque esse spiritum quendam diuinum, qui & omnia uideat, & quantum in se est, ab omnibus uideatur. Addunt, eiusmodi spiritum extingui nusquam, sed sydera sequi, sicut uisualis radius animalium nocte uidentium, nunc quidem emicat foras, nunc uerò non emicat, nec interea prorsus extinguitur, uitam oculi sui continuè comitans. Si enim tota coeli natura sempiterna est, in hac autem nihil familiarius, pulchrius, efficacius, diuinius est, quàm lumen, nimirum & lumen est sempiternum. Fortè atiam coniecta re licet, ignem quoque sub Luna, lumenque suum sempiternum esse. Est enim portio quaedam coelestis ignis, coelesti quodam impetu crassioribus inclusa corporibus. Hunc Aegyptij coelestem spiritum cognouerunt elementis infusum. Hunc Pythagorici Vestalem ignem inuenerunt, uel in centro mundi feruentem.","prev":{"citation":"Opera omnia 981.1-5","label":"981.1 to 981.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/981.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 984","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/984","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/984"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}