{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 987.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 987.1-5","ref":"987.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/987.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/987.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/987.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"partes distribuisset, mentem scilicet, ac sensum, menti laetitiam, & gaudium attribuit, sensibus uoluptatem. Verum prima duo inter se differre putat, quod omne gaudium laude sit dignum, laetitia uerò partim laudanda, par tim uituperanda sit. Esse enim laetitiam in bonis alicuius possessione quandam mentis elationem, quae tamen modestiam excedere pariter, atque seruare queat, gaudium uero illam ipsam, quae ex contemplatione, aut alio quopi am uirtutum usu suscipitur, iucunditatem. Itaque & ipse idem in Phoedro, cum de prima illa, ac ue ra uita, qua in coelorum sedibus animus fruitur loqueretur ait, ueritatis contemplatione nutri tur, & gaudet, unde saepenumero gaudium mentis alimoniam uocitat, nam ipsam agro si milem uult esse ueritatem, frugibus uerò ueritatis ipsius contemplationem. Alimoniae deinde, quae ex ijs duobus capitur gaudium, quo mens ueritatis contemplatione perfruitur. Quapropter & idem in eodem Phoedro cum de ijs renebris, in quas animus èst summa, ac ue ra lunce depressus, ac demersus est disputaret, ubi inquit multus inest conatus ueritatis campus, quonam sit intueri, nam conueniens animae cibus ex illo extitit, & alarum natura, qua anima eleuatur hac alitur. Alas Plato uocat, quibus animus ad supera, unde ob terrenarum rerum cogitationem descenderat reuolat, id autem cum duabus uirtutibus, contempla tiua uidelicet, atque morali consequi possit, easdem Plato, ut ego interpretor uirtutes animae ipsius alas intelligit, quas ueritatis diumarumque rerum contemplatione recuperet, quemad modum horum appetitione terrenorum amiserat. Cum uerò per uiriusque Philosophię naturalis pariter & moralis exercitationem recuperatis alis ad superos reuolauerit, sum redeunti animo duo putat praemia reddi, & unum quidem esse diuinitatis contemplationem Alterum perfectum quoddam, atque absolutum gaudium, quo in ea ipsa Dei cognitione animus perfruatur. Illud quidem Ambrosiam hoc nectar Plato in Phoedro appellat his uerbis, quae uerè est speculata anima, atque ijs enutrita subiens rursus intra coelum domum reuettitur. Cum autem redierit auriga ad praesepe sistens equos obijcit Ambrosiam, & super ipsam nectar potan dum. Aurigam more Pythagorae rationem uocat, equos uerò caeteras animi partes, atque naturas, quòd illa ducat, reliqua uerò ducantur omnino atque regantur, atque idem arbitror à nonnul lis praestantioribus uatibus, cum aut ambrosiam, aut nectar, aut aurigam circa animum nominant plerunque significari.","prev":{"citation":"Opera omnia 986-2","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/986-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/986-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 987.6-8","label":"987.6 to 987.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/987.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/987.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}