{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 988.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 988.5-8","ref":"988.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/988.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/988.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/988.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Sed potius, qui talis est, ut eat alto, atque inuicto animo aspernetur & negligat. Accedit ad haec, quod nullum bonum meritò nostrum dici posse uidetur, nisi quod aut in ipsa cuiusque natura insit, aut à nobis ipsis profectum fuerit. Neque nos aliud quicquam sumus praeter mentem & rationem. Corbus autem carcer, & sepulchrum est nobis. Sensus uerò uelut satellites quidam, atque insidiatores, qui id potissimum curare, atque contendere uidentur, ut nos in huius carceris tenebris altius mergant, atque astringant, ut nec ad locum suum patriamque coelestem animi reuolent nec auras respiciant clausi tenebris, & carcere coeco, quo efficitur, ut ea duntaxat nostra, atque in nobis existere uideantur, quae ab animo, & ratione profecta sint. Caetera uerò à fortuna, uel ab inimico nobis carcere oriuntur, neque tam nostra sunt, quàm corporis, fortunae. Recteque inquit Varro, nemo suum dicat, quod extra ipsum est. Voluptas igitur cum in corpore, ac sensibus ingenita, & insita sit, qui eam in bonis nostris connumerauerit, absque dubio uidebitur insanire His adde, si placet, quod ait apud Platonem Socrates in Gorgia, omnia animi bona ab arte, rectitudine, ordineque, & electione proficisci, atque in hoc omnis etiam moralium Philosophorum disciplina consentit, omnem uirtutis, bonorumque animi uim in electione consistere, uoluptatem uerò quis dixerit ab electione proficisci? nonne quae in electionem cadunt, in ijs prius oportet consilium, deliberationemque locum habuisse? nihil enim eligitur, nisi quod ante consultum, iudicatumque fuerit, uoluptatem uerò ut habeat in se nemo deliberat, ea namque nobis ingenita est, quapropter Socrates duas in uno quoque nostras ideas esse putat quas sequamur, quocunque ducunt, unam opinionem optimi affectatricem, alteram uoluptatum cupiditatem, illam quiNec igitur artem, neque radem idem acquisitam, hanc autem innatam uocitat.","prev":{"citation":"Opera omnia 988.1-4","label":"988.1 to 988.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/988.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/988.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 989","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/989","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/989"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}