{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 99.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 99.1-2-4","ref":"99.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/99.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Spiritus autem rationales quoniam nullo pacto pullulant ex materia, ideò neque in se certam habent dimensionem, neque dimensioni alicui alligantur. Quapropter cum aeque quamlibet spatij cuius libet partem respiciant, aut nusquam sunt, aut sunt in uniuerso, non est dicendum omnino nusquam adesse, quae reuera existunt nusquam igitur absunt. Mens omnis aliquo modo ęterna est. Quod aeternum est, quamuis indiuisibile sit, secundum tempus, tamen per omnem cursum temporis seipsum porrigit. Sic rursus, quamuis indiuisibile sit secundum spatium, tamen per omne spa tium dilatatur. Et sicut se habet tempus ad aeternitatem, ita temporale ad aeternum. Armo menta temporis momentum aeternitatis reperiunt semper, puncta igitur corporis, tem poralis punctum ubique spiritus aeterni reperiunt. Aeterna res quemadmodum extra tempus est semper, ita extra locum esse uidetur ubique. Quodcunque momenta temporis fluunt, in punctum aeternitatis incurrunt. Quacunque trahitur linea, punctum attingit. Quacunque tenditur spatium, reperit rem aeternam. Quid est potissimum quod potest ubique esse? Id certè cui non repugnat quantitatis dimensio. Quid rursus quod post esse semper? Id maximè quòd qualitatis actio non expugnat. Quoniam uerò quali as quantitate admodum efficacior est, quicquid non prohibente qualitate semper esse potest, multò ma gis potest non prohibente dimensione ubique esse. Localis motus, qui extrinsecus motus est, tantò in re qualibet perfectior apparet, quanto intrinseca rei natura est efficacior. Ideo propagare se per omnia quod motum localem imitatur, exigit, ut in re ipsa prius sit uirtus ipsius perperpetua conseruatrix, quae quidem intrinseca perfectio dicitur, & cui haec intrinseca perfectio competit, consequenter conuenit extrinseca per uniuersale spatium dilatatio. Praestantius autem est semper esse, quod est tanquam intrinsecum, quàm ubique esse, quod tanquam extrinsecum est. Idcirco quod potest esse semper, multò magis ubique esse potest. Facilius est enim pigras dimensiones excedere, quàm motio nem qualitatis & temporis efficacem.","prev":{"citation":"Opera omnia 98.8","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/98.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/98.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 99.5-2-7","label":"99.5 to 99.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/99.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}