{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 99.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 99.5-7","ref":"99.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/99.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Et quemadmodum particularis causa particulari effectui ad est; ceu ignis ignito ligno, ita uniuersalis uniuersali. Vbicumque igitur reperitur uel cogitatur esse, quod est uniuersalis effectus, ibidem est & Deus, qui uniuersalis est causa. Vbicunque est opus aliquod, quod per certam causam solam, & sine medio fieri necessarium est, ibidem eius causa debet esse, est autem ubique aliquid, quod per solum Deum modo quodam creationis potest subsistere. Id uerò est materia prima in corporibus, essentia in spiritibus. Appetibile est tanquam bonum ubique simul adesse, fermè non minus. quàm semper esse, primo autem bono nihil deest boni. Non prohibetur Deus ab aliquo penetrare per omnia, infinitae enim puritati uirturque resistit nihil. Non patitur natura Dei circa se loci terminum, sicut non patitur in se terminum dignitatis, quia si summa ipsa infinitas nihil finiti patitur, fit ut Deus ita non habeat finitam pręsentiam spatij, sicuti non ha bet uim, actionem, durationemque finitam. Nec putandum est ipsum bonum, minus toti adesse mundo, quàm toti corpori animam. Minus enim est mundus ad Deum, quàm cor bus ad animam, magisque eget Deo mundus, quàm corpus anima. Bonum latius est quàm uita, quia pluribus conuenit, magis quoque necessarium est mundo quàm uira. Vita enim sublata, cessaret quidem mundus moueri, sublato bono, esse desineret. Si ergo in uno mundi corpore uiuente, una quaedam uita ubique est, quod aliàs ostendemus, multò ma gis unum ipsum bonum est ubique, etiam extra mundum. Si primum patiens quod est ma teria, & essentia, per omnia propagatur, multò amplius per omnia, & ultra omnis sese propagat primum agens, quod est Deus. Non decet mentis machinationem ulterius quam boni praesentiam pro gredi. Illa uerò prongreditur per immensum.","prev":{"citation":"Opera omnia 99.1-4","label":"99.1 to 99.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/99.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 98.1-2-3","label":"98.1 to 98.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/98.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/98.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}