{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 99.5-2-7","citation":"Ficino, Opera omnia 99.5-2-7","ref":"99.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/99.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Mens tam sibi, quàm alijs prae caeteris significat naturam, consilium, affectum Dei, prodit ergo ex Deo tanquam uerbum, imò tanquam uerbi significatio à loquente Deo. Quoniam uerò ubicunque est qui loquitur, illic & uer bum, sequitur ut ubique sit mens, sicut ubique est Deus. Mens cogitatione affectuque immen sa est, prout immensa machinatur & uult, perque immensum sua operatione discurrit. Non potest autem ibi lucere operarique ubi non eitur, neque potest operatio talis latior esse quàm essentia. Est igitur in immenso. Finis ignis est ultimi coeli concauum. Ideò flamula quaelibet, si nihil prohiberet, illuc usque euolaret, & quando concauum illud attingeret, si dimensionem haberet sufficientem, se per totum illud amplificaret, ut toto eo quod sibi naturale est, frueretur. Quòd si esset indiuisibilis, conaretur esse in quolibet illius puncto tota, ut tota frueretur ubique. Scopus finisque mentis est ipsum uerum bonumque, id est, De us. Huc essentiali quodam instinctu ignis instar currit prius quàm uitali, & uitali prius quàm intellectuali. Nihil est autem quod obsistat quin essentia mentis usque ad Deum penetret, corpus enim spiritui non resistit, multoque minus spiritus. Ac Deus omnia penetrat. Attingit ergo mens per instinctum essentialem semper Deum, adde & ubique, nam & ad hoc ipsum nititur, & non habet uel assignatam dimensionem uel situs alicuius indigentiam naturalem, per quas ubique esse prohibeatur. Et quia ubicumque est, aliquid agit, sequitur ut uiuat intelligatque ubique semper in Deo. Quamuis autem sint mentes quaelibet per immensum, uidentur tamen aliae ad aliam immensi regionem manifestius actio nes quasdam dirigere, mentes quidem angelicae gubernando, animales uiuificando, perinde ac si multae candelae in eadem aula accendantur, quarum singula lumina totam im pleant aulam, iuncta quidem inuicem, sed non permixta, potest enim lumen à lumine separari. Lumina haec & si per totam aulam diffunduntur, singula tamen ad candelas singulas diriguntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 99.1-2-4","label":"99.1 to 99.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/99.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 99.8","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/99.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/99.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}