{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 990.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 990.5-7","ref":"990.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/990.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/990.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/990.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Cum uerò illa à se propellere, haec autem consequi la boriosum atque difficile sit, ne ob hanc ipsam difficultatem uiuentia ad ea, quibus indigent comparanda tardiora forent, in omni huiusmodi actione quandam natura uoluptatem implicuit, quo fit, ut hac dulcedine, uelut esca delinita, ac penitus capta, nec pericula ulla, laboremque fugiant, nec parandi uictus difficultatemque percipiant, sintque ad paranda uitae necessaria promptiora, quod autem horum gratia uoluptas nobis à natu ra data sit, hoc uelut signo demonstrant, quod omnes animantes, cum quid est corpore, quod superfluum sit expellunt, siue quod necessarium capiunt, hac, quàm saepe iam conmemorauimus suauitate mouentur, quaeque magis id agunt, maiorem quoque delectatio nem percipiunt. Cùm uerò naturae indigentiam prorsus expleuerint, nullam ulterius uoluptatem persentiunt, sed ea, quamdiu indigentiam replent, moueri uidemus, quasi ad uitae necessaria consequenda explendamque indigentiam sensuum uoluptatem natura retulerit, uitae igitur tum seruandae, tùm etiam generis propagandi gratia uoluptas tradita est, nec propter se expetenda, neque finis, proptereaque ne bonum quidem, ut saepi us demonstrauimus appellari debet. Architas quoque Pythagoricus, hac aduersus corporis uolupiatem argumentatione utebatur, quod causae semper eaque, quae causas consequuntur cognata esse dicebant. Ideoque nemini dubium esse putat, quin illud ex quo mala plurima consequuntur, bonum esse non possit, uoluptatis autem gratia pestiferas omnes animi perturbationes, adulteria, stupra, homicidia furta, dissensiones, scelera denique omnia nasci perspicuum esse. Ex quibus efficitur (ut ille putat) non modo, non bonum, sed maximum quoddam malum, ac detestandum uideri, eademque ratione Antistenes Socraticus extremum, summumque malorum corporis uoluptatem esse probat, quia quod omnium malorum causa, & origo sit, caeterorum quoque pessimum meritò iudicari possit, cumque delicta om nia ab ignorantia proficiscantur, nihilque esse possit, quod aequè, ac uoluptas iudicium, consolidumque corrumpat, necesse est (ut ille concludit) ab hac & ignorantiam, & mala omnia proficisci. Vnde insania dicere solebat potius, quàm uoluptate corripiar.","prev":{"citation":"Opera omnia 990.1-4","label":"990.1 to 990.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/990.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/990.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 991.1-4","label":"991.1 to 991.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/991.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/991.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}