{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 991.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 991.5-8","ref":"991.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/991.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/991.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/991.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"In omnibus quippe rerum generibus unum aliquod maximum, atque summum esse uult, cuius parricipatione reliqua in eodem genere reponantur, ut omnia, quae calida sunt, ignis natura, cui summa caliditas adsit ca lida fieri eodemque modo & bona quaecunquam sunt, quod summum, primumque bonum se quantur, atque imitantur bona dici debere. Summum uerò bonum esse Deum, qui dubi tat, is nihil omnino intelligit. Quęcunque igitur bona dicuntur, quia Deum quodammo do imitentur, eiusmodi appellatione digna esse putat, unde uirtuntes omnes, quod Deo cognatissimae sunt, non immeritò perfectae atque optimae iudicantur. Primi namque(ut supra diximus) uirtutum generis opus est tranquillitatem afferre. Alterius autem ad ueritatis cognitionem perducere. Tranquillitas uerò, ueritatisque scientia (ut Plato quoque disputat) diuinitatis maximen propria sunt. Quapropter nemini dubium esse potest, quin utraque uirtutum genera homines immortali Deo cognatos efficiant, at uero uoluptati, quae potest esse cum diuinitate cognatio? Deus quippe ab omni corporis concretionę solutus, ac liber existit, uoluptas autem corpus mouet sensibusque blanditur, efficitque, ut in corporis luto sensibusque demersi, non modo ab immortalium Deorum praestantia, sed ab hominum quoque natura degenerare uideamur, omnemque humanam rationem exuti porcorum spurcissimas sordes induere. Quapropter non immeritò inquit Plato, uoluptas à Deorum natura sequestra est, sed quid uerius aptiusque aduersus hanc pestem dici potest? quàm quod ab Hippocrate diuino profectò uiro dictum ferunt. Is enim cum de Veneris uoluptate loqueretur, partem esse dixit illam morbi teterrimi, quem nostri comitialem uocant. Obiectiones Peripateticorum contra Platonicam uoluptatis definitionem. Cap. III. TAec igitur est diuina Platonis de uoluptate sententia, in qua Mercurius Trismegistus, & Pythagorici omnes, ac Socratici quique excellentiores absque ulla dubi tatione consentiunt. At uerò Peripatetici acuti sanè uiri, sed hac in re contentiEonis fortem studiosiores, quàm ueritatis, tàm optimam, tamque diuinam Platonis sententiam suis quibusdam argutijs peruertere, atque deprauare contendunt. Tria uerò sunt, in quibus nituntur Platonicos carpere.","prev":{"citation":"Opera omnia 991.1-4","label":"991.1 to 991.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/991.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/991.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 991.9","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/991.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/991.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}