{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 992","citation":"Ficino, Opera omnia 992","ref":"992","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/992","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/992","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/992.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Nam cum animus boni alicuius possessione frui se nouerit, hunc statim putant uoluptatem percipere. Itaque fieri, ut uolu ptas animi cognitionem perceptionemque sequantur, & ut perceptio eo, quod bonum ui detur, extrinsecus obiecto puncto temporis tota conficitur, sic uoluptatem, quae appre hensionem eiusmodi sequitur. puncto quoque temporis perfici. Quae uerò sic fiunt, tota simul ac pariter fieri, atque indiuidua quadam simplicique natura consistere. Ex quibus concludi uolunt uoluptatem sensibus simplici quodam puncto prorsus innasci, ac statim primo sui exordio totam perfectamque existere, nec partem alteram, ut absolutior sit, desyderare, quo fit ut motus esse non poliit. Deinde Platonem reprobant, quod repletionem indigentiae uocauerit uoluptatem, idque ob hoc falsum esse putant, quoniam in nnimo uoluptas insit, repletio autem existat in corpore, nec omnem uoluptatem consentiunt talem esse, ut cum indigentiae repletione conueniat. Siquidem quae oculis, auribus, ac naribus, ex formis sonis, odoribusque percipiuntur uoluptates, nullam priorem expleant indigentiam. Esse pręterea in contemplatione quandam ineffabilem uolupta tem, quae nihil ingens impleat, eam quippe mentis propriam esse, mentem uerò nec ali quo sustentaculo indigere, nec aliqua ratione repleri posse, impleri enim contraque exhau riri corporibus conuenire, quae & plena esse possunt, & uacua. Animo autem cum simplex atque incorporeus sit, illa nullo pacto posse contingere. Tertio uerò loco id arguunt quod uoluptates nullas Plato bonas esse dixerit, plerasque malas. At illi plurimas arbitrantur optimas, & laude dignissimas, talesque esse illas, quae ex honestis actionibus suscipiantur, uideri namque actiones huiusmodi iucundissimas, eamque uoluptatem, quae in illis insit, optimam purissimamque existere. Responsiones ad obiecta.","prev":{"citation":"Opera omnia 991.9","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/991.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/991.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 992-2","label":"Cap. 11II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/992-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/992-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}