{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 992-2","citation":"Ficino, Opera omnia 992-2","ref":"992-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/992-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/992-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/992-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Cap. 11II. Ae sunt Peripateticorum argumentationes, quibus ego respondere me posse diffiderem, nisi idem ipse, contra quem pugnant suo (ut dicitur) se Marte defen deret. Prima igitur argumentatio, qua uoluptatem nequaquam motum esse posse concludunt, & si forte uera sit, nihil tamen in Platonicos ualet. Nam & ipse Plato docuit duo esse motuum genera alterum quidem corporum, alterum animorum motumque corporum eorum, in quibus est naturam sequi corpus, siquidem indiuiduo. ac simplici statu collectum esse non potest. Sed alteram eius extra alteram partem iacecere necesse est, alioquin diuisione careat oportet, quod uerò in diuisum remanet, id iam naturam corporis exuit, quapropter cum omne corpus extensum atque diuiduum sit, ne cesse est si quando agat patiaturue quippiam, aut ex loco in locum alterum transferatur, propinquiores, anterioresque partes prius caeteris, uel pati, uel agere, uel conuerti. Itaque omnis corporum motus temporis spatium exigit & successione quadam ab eo, quod prius est in posteriora distenditur. Animus autem indiuiduus est, ac simplex nullam pe nitus discretionem, distantiamque partium habens. Igitur animi motio indiuidua est, & sim plex atque no temporis puncto simul tota conficitur. Vnde Thales Milesius nihil animo inquit esse uelocius. Cùm ergo uoluptas apud Platonem, non corporis, uerùm animi motio diffinita fuerit, nihil sane prohibet eam motionem esse, ac etiam simul totam con sistere, praesertim cum in Platonicis libris motio non modo fluxum, successionemque (ut Peripatetici uolunt) uerùm omnem quoque operationem actum significet. Deinde quod aiunt Platonem uoluptatem indigentiae repletionem, indigentiam uerò dolorem appellauisse, fortasse minus uerum uideri potest. Nam & ipse in Georgia uult uoluptatem in repletione consistere, uoluptatem uerò in uoluptate, aut aliud quippiam eorum, quę natura fiunt in se ipso consistere, praeter eos qui Platoni dissimillimi sunt, nemo diceret; Praeterea in eodem libro inquit, repletionem esse uoluptariam, indigentiam uerò pluri mum dolorosam. At quis adeò ineptè loquitur, uoluptatem uoluptatiam, dolorem dolorosum uocitet? Quis item dixerit pulchram pulchritudinem? iustitiam iustam?","prev":{"citation":"Opera omnia 992","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/992","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/992"},"next":{"citation":"Opera omnia 993.1-4","label":"993.1 to 993.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/993.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/993.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}