{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 993.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 993.5-8","ref":"993.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/993.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/993.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/993.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Neque enim illum qui laetatur sonis, aut formis, his ipsis in quibus oblectatur rebus ulla ratione repleri, neque his antea eguisse, nec uerò, & si uerisimilia forsan uideantur, non tamen talia sunt, ut Platoni aliqua ex parte detrahere possint. Nam uerbam illa Platonis, quib. inquit uoluptatem ab indigentiae repletione gigni, duobus (ut uidetur) modis possumus interpretari. Hęc enim duo, egestas, atque appetitio, ita inuicem sunt connexa, ut alterum nequeat ab altero separari. Ea namque quibus egemus appeti mus, neque appetimus quicquam, quo non ante concupiscentiam eguerimus, neque quisquam est egens, quin appetat, neque apperit unquam qui non eget. Quo fit, ut utraque sic inuicem uide antur esse coniuncta, ut alterum semper alterum comitetur. Quapropter apud excellentiores quosque Philosophos haec est consuetudo, ut saepenumero egestatis nomine appetitum significent, eodemque modo & appetitionis nomine egestatem uelint intelligi. Vnde rectè Cicero, non caretinquit is, qui non desiderat. Socrates quoque, opibus delitijsque nostris, quibus cęteri ardentissimè student egere se negabat, quod eas nequaquam appeteret. Epicurus autem, non qui parum haberet, sed qui plus cuperet egere dicebat. Itaque si quis uelit egestatem pellere, non pecuniae adijciendum, sed cupidini potius detrahendum. Eodemque modo, cum Plato inquit, repletionem indigentiae, appetitionis repletionem intelligi uolunt. Repletur autem concu piscentia cum id, quod cupiebat assequitur. Repletio autem apperitionis nihil aliud est, nisi consecutio quaedam eius, quod in concupiscentiam uenerat. Ex his ergo, quae diximus, sic Platonem interpretamur. Repletio indigentiae causa uoluptatis existit, hoc est, cum appetitio, quae eget, quamque indigentiam appellamus, id, quod exoptauit, adepta est, eiusque praesentia fruitur, & quali repletur, sensibus statim ille motus innascitur quam suauitatem delectationem, uoluptatemque dicimus. Vnde epigramma deliacum, iucundissimum esse inquit, re amata potiri. Haec autem interpretatio cunctis in sensibus, ac etiam in mente (si quis uelit) locum habet. Quippe cum omnes sensus rem ipsam cuius cupiditas antecessit adepti, ineffabili quadam uoluptate deliniantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 993.1-4","label":"993.1 to 993.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/993.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/993.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 993.9","label":"Cap. 11II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/993.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/993.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}