{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 994.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 994.5-8","ref":"994.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/994.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/994.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/994.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Siquidem quae bona nobis esse uidentur, si praesentia sint, uolu ptatem afferunt. Quo fit, ut uoluptatem praecedat opinio, ut enim placet Stoicis, nulli quicquam potest esse iucundum, nisi quod quisque sibi cognatum ac bonum existimauerit. Cum uerò uolu ptas corporis sensibus percipiatur horum uero species quinque sint, erunt similiter quinque genera uoluptatum, una quidem tangendo, altera gustando percipitur, odores aliam praestant, aures, atque oculi reliquas suggerunt. Atque ij sensus ita se inuicem habent, ut ordinem quendam, & loci pariter, & naturae contineant. Oculi enim purissimi sunt, & ut Timaeus Platonicus disputat, ac probat. Ignis lucisque naturae cognati. Aures secundùm ordinem puritatis obtinent, atque aëri comparantur. Nares tertium deinde tenuitatis gradum possident, & crassiori quadam natura concretae, medium inter aërem, aquamque continent. Deinceps uerò gustandi or ganum crassius est, & aquae naturae simillimum. Postremò tenuitatis gradu hae, quibus tangimus partes distribuuntur, hae namque ad corporis naturam accedunt propinquius, ac terrae crassitudini deputantur. Cernis hos quinque sensus gradatim dispositos sic inuicem sese habere, ut qui eminentiori parte corporis collocantur, potiorem quoque ordinem puritatis obtineant, & alijs alij diuersisque rebus cognati existant. Quod quia in his, quos in Platonis Timaeum edidimus, commentarijs latius disputauimus, sufficiat hoc loco breuiter attigisse. Cum ergo tangendi sensui solida quaedam & crassiora corpora admouentur, eadem praedita humoris calorisque natura, qua ipse quoque sensus affectus est, horum tunc praesentia corporum, quia sibi cognata sunt, quia tandem naturam habent, quia propriam eius concretionem, qualitatemque tuentur. exultat quodammodo ac gestit, totusque suauitate perfunditur. Gustus uerò liquidio ribus (ut patet) corporibus recreatur, delectatur enim saporibus his, qui humoris decocti, maturique naturam habent. Quippe cum & ipse (ut Platonici putant) eadem proportione concre tus sit, quo fit, ut simili, & quasi suo quodam familiari accedente, cum eo suauissimè conquiescat. Odorandi praeterea uis odoribus ijs reficitur maximè, qui inter aquae aërisque naturam commisti sunt. quod in pomis, floribusque percipitur, siquidem, & ipsa eandem naturam ab origine sortita sit.","prev":{"citation":"Opera omnia 994.1-4","label":"994.1 to 994.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/994.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/994.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 995.1-4","label":"995.1 to 995.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/995.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/995.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}