{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 997.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 997.5-8","ref":"997.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/997.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/997.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/997.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Est ergo, ut censentisti, uoluptas assensio, atque diffasio appetitus in id, quod possideat bonum, quo fit ut medijs in uoluptatibus liquescere corpus totum, ac diffluere uideatur, cum omnis animi, cor porisque uis, ac motus in id, quod extrinsecus obijcitur, inclinetur, ac penitus rapiatur. Eiuscemodi uerò diffusio non modo in corporis membris partibusque, uerùm etiam in appetitu naturaque animi esse debet, neque enim in rem aliquam corpus nisi appetitus in pulsu animique potestate diffunditur. Quapropter & ipsum quoque appetitum animumque diffundi ne cesse est, atque auidissimè affigi, & haerere illi, quod propriae uideatur naturae congruere. Omnis igitur huiusmodi animi, appetitusque nixus, compulandi, haerendi, affigendi ei, quod iam possidetur bono uoluptatem continet, ac aliud quicquam, ut istis placet, uoluptas esse uidetur, nisi assentiri, haerere, affigi praesenti bono, in idque diffluere, penitusque diffundi, modo haec intelligas in animo, in eaque animi parte, quae appetendi uis nominata est fieri. Nam huiusmo di motus in calore quoque sanguine, spiritibus, totoque corpore reperitur, qui nec tamen uoluptas est, nec pars aliqua uoluptatis, uerum ab ea, quam inn animo est diffusione, assensioneque, quam uoluptatem dicunt, illa quoque corporis liquefactio, effusioque ueluti uestigia quędam intimae uoluptatis proficiscunt. Nam qualia haec in corpore sunt, talis & in animo uoluptas existit. Que Platonicorum cum Aristotelicis concordia, & quid Plato de sensibus, & affectibus. Cap. VII. Aec est igitur Peripateticorum de uoluptatis definitione sententia, quam ipse arbitror, ne minima quidem in parte à Platonis nostri sententia discrepare, nisi quod Aristoteles latius loquitur eodem nomine uoluptatis, & eam, quam in mente est, iucundi Atatem, & eam quam in sensibus nominans. Plato uerò uoluptatem uocat eam, quam sensibus accidit, quod uerò in mente est, id gaudium nuncupat. Quinetiam interdum & ipse Plato uoluptatis & gaudij nomina confundit, utroque uocabulo utens ad utrunque significan dum.","prev":{"citation":"Opera omnia 997.1-4","label":"997.1 to 997.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/997.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/997.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 997.9","label":"Cap. 11II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/997.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/997.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}