{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 999.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 999.5-9","ref":"999.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/999.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/999.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/999.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"utitur, non parum ad id, quo de agimus ualet, diutius enim contemplari nos inquit, quàm aliud quid uis agere posse, cumque ueritatis inquisitio firmior, stabiliorque, quam quodlibet agendi officium sit, necesse est eam quoque, quae ex illa prouenit uoluptate stabiliorem, ac profectiorem existere. Adde quod sapientis uita contem platioque pauciorum, quàm ciuilis indiget, quapropter illius uoluptas, cum ipsa quoque paucis minimisque contenta sit, proculdubio magis ex seipsa sufficiet, ac perfectior iudicabitur. Est praeterea pars ea mentis, cui naturae contemplationem tribuimus, altera ut nemo, utique negaret, perfectior, proptereaque praestantiorem cęteris omnibus uoluptatem affert. Cumque actiuae mentis motus agitatioque ad aliud quoddam, aut eligendum, aut reijciendum feratur, pri mae uerò mentis contemplatio seipsa contenta sit, nec aliud omnino quicquam praeter se ipsa desideret, necessaria ratione conficitur, uoluptatem, quae contemplationi propria est, iui duntaxat gratia desigerari. Alteram uerò aliud praeter se quiddam uelut finem expetere, atque idcirco primam illam admodum praestantiorem iudicandam esse. Accedit adhaec, quod prima cuiusquam pars atque perfectior, totius quasi uicem appellationemque gerit, ex quo sequitur, ut cum hominum quisque pluribus ex partibus constitutus sit, ea tamen, quae contemplationi deputata est, quia caeteris dignitate pręstet integram penè naturam hominis complectatur, eaque maximè homo, ut Aristoteles inquit, existat, quamobrem, & illius actio nobis praecipue congruit, atque ineffabilem continet uoluptatem, quae enim natura cognatiora sunt, maiorem utique uoluptatem afferre solent. Postrema uerò Aristotelis argumentatio probat, propriam immortalium Deorum operationem in sola contemplatione consistere, ideoque neque quicquam in nobis pręter primam (ut diximus) mentem contemplationemque, atque eam, quae ex illa oritur, uoluptate, quod Deo cognatum sit, inesse uidetur, quod sit uoluptas hu iusmodi, quia sola Dijs immortalibus conuenit, maximè diuina est, reliquis omnib. uoluptatibus praestantior meritò iudicabitur. His igitur argumentationibus, ut contemplandi uoluptatem illi, quae agendo percipitur, anteponeret, Aristoteles utebatur, uerùm ad eas iam, quae quasi titillant sensus, & ad eos suauitate quadam affluunt, atque illabuntur, deue niamus. Hans in duas ab Aristotele species diuisas comperimus, è quibus aliae quidem naturales, alię contra naturam esse uidentur, atque naturales eas uocat, quae cum naturamrefiRrr 4 cian,è ciant, ab omnibus, aut pluribus appetuntur, easque pari quoque numero bifariam diuidit, quarum aliae cunctis animantibus aequè communes sunt, aliae uerè singulis pro diuersitate naturae quodammodo propriae, atque cognatae, namque quod cibus cuncta, potumque, ac Veneris usum expetunt, communis naturalisque libidinis, ac uoluptatis est proprium, quod autem singula pro naturae diuersitate singulis, certisque rebus uariè delectantur, alijsque alia gratiora contingunt, id naturali quidem, attamen propriae uoluptati competit, nam cùm id uolu ptarium cuique, quod eius naturae congruit, uideatur, diuersaeque sint diuersorum animantium affectiones, atque naturae, necesse est differentibus animalibus ea quoque, quae congruant discrepare.","prev":{"citation":"Opera omnia 999.1-4","label":"999.1 to 999.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/999.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/999.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1000","label":"Cap. 11II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1000","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1000"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}