{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia iv","citation":"Ficino, Opera omnia iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/iv.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"& Illustrissimo Principi, Domino Martino, Duci, & Episcopo Vratislauiensium, atque supremo Capitaneo utriusque Silesiae longè dignissimo, Domino & Patrono suo in primis colendo. S. P. D. MNES quotquot in hoc mundo (Reuerendissime atque Illustriss. Princeps) uiuimus, ita natura comparati sumus, ut nullus sui nominis memoriam abolitam esse libenter patiatur. Hinc à mundi prin cipio accidit, quòd praeclara Monarcharum, Regum, Principum Ecclesiasticorum & secularium ingenia sibi aliquid celebre posteritati relinquere semper proposuerint. Vnus sepulchrum uiuens ca daueri suo splendidum, ante obitum seu uiuentis sui corporis domicilium architectura singulari aedificare non dubitauit. Exemplum habemus satis notum in celeberrimo Iurisconsulto Mantua Patauino, quem uidimus, & publicè de nostro iure disceptantem audiuimus, qui in templo Haeremitarum, aedibus suis aequè sumptuosè constructis uicino, ante multos annos, seu aliquot lustra, tumulum sibi magnificè extructum pa rauit, uiuensque hoc delectationis habet, ut uiuentium & posterorum iudicium audiat. Imitatus hac in parte Artemisiam Reginam, quae in Halicarnasso oppido, marito suo sepulchrum pulcherrimè factum, tantis sumptibus absoluit, ut inter septem mundi miracula habitum sit, ob ingentis operis admirationem. Alios uerò legimus, & scimus, qui Pyramides, labyrinthos, hortos, tem pla, urbes, arces munitissimas, inexpugnabilesque, theatra quoque & amphytheatra aedificauerunt, fabricauere, & incoluerunt: nulla alia de causa, quàm ut sempiternam sibimemoriam apud posteros compararent. Horum tamen omnium conatus longè excedunt, Philosophorum & eruditorum hominum monumenta, quibus non tantùm sibi nomen & famam, nunquam abolendam comparauêre, sed simul etiam posteritatem plurimùm adiuuerunt, quales apud Ethnicos quoque non pauci fuêre, inter quos primas meritò tribuimus Principi illi Philosophorum Aristoteli, qui praeter alias eius nunquam satis laudandas lucubrationes, primus etiam Aegypti Reges docuit libros in ordinem digerere, Alexandrinaeque Bibliothecae author extitit, in qua aliquot millia librorum collecta fuerunt: qui sanè tantus thesaurus regia opulentia dignissimum monumentum fuit.","prev":{"citation":"Opera omnia iii-3","label":"SERIES EORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/iii-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/iii-3"},"next":{"citation":"Opera omnia v","label":"SERIES EORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/v"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}