{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia vii","citation":"Ficino, Opera omnia vii","ref":"vii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/vii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/vii.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Verùm hoc nostro saeculo paucissimos, qui se Platonicae Philosophiae dedant, & animum ad eam adijciant iuuenes, reperies, quod dolendum, quum nulla fermè sit Philosophia, quae propius accedat ad diuinos Mosis libros, quàm haec, quorum nec ipse Plato ignarus fuit, quem in Aegyptum profectum ibidem eos euoluisse ferunt. Numenius enim Pythagoricus, quem Origines non solùm Pythagoricis, uerùm etiam penè omnibus anteponit Philosophis, quum & Mosaicos & Platonicos legisset libros, aiebat se in Platone & Mosen agnouisse, nihilque aliud esse Platonem, quàm Mosen Attica lingua loquentem. In eius enim libris propè eadem ac Mosis materia, ueluti unum rerum omnium principium esse Deum, mundum à Deo suae bonitatis gratia procreatum: Deumque in principio coelum & terram cum omni ornatu suo creauisse, & haec omnia ad finem suae uoluntatis permansura. Deum fecisse hominem sibi similem, terrenorum Dominum, sui uerò cultorem. Ex terra homines esse creatos, atque sub spirituum diuinorum custodia positos, legem à solo Dei quodam nuncio accepisse, ac demùm post mundi cursum (Deo iubente) resurrecturos. In sola Dei fruitione nostram beatitudinem positam. Verbo Dei mundum esse dispositum, Deumque omnium rerum esse mensuram, denique omnibus praedici, siue descenderint in infernum, siue ascenderint in coelum, diuinum iudicem ubique reperiri. Deum rerum omnium ducem, causamque, Patrem & Filium esse, atque in eius amore summum bonum constitui, ipsius gratia omnia, eumque causam esse bonorum omnium, deinde beatos hoc ordine distingui spiritus, ut alij potentiam Dei, uelut efficientem causam, alij sapientiam, seu exemplar, alij bonitatem tanquam finem omnium referant, & alia huius generis, quae certè omninò consona sunt Mosaicae doctrinae. Haec ergo sunt, Reuerendissime ac Illustrissime Princeps, prioris huius Tomi uolumina, in quibus profectò (quan tum scire possum) nihil est penitus quod lectoribus displicere possit: omnia enim & cum sacra Scriptura consentiunt, nec quicquam ab ea dissoni habent. Hos autem tanti Philosophi libros tuae dignitati amplissimae cùm ob multas & eximias illas tuas uirtutes (Reuerendissime Antistes) inscribimus, tum etiam propter eruditionem tuam excellentem, linguarum luris utriusque, Sa crarumque scripturarum scientiam singularem, quae ualde in te commendanda est, nec non ob summam illam tuam humanitatem, beneuolentiamque erga omnes, maximè autem eos, qui eruditione, doctrina, morum probitate caete ris praestant, quos ad te ultrò inuitas, uenientes humaniter excipis, liberaliter tractas, honorificè à te dimittis, ad te frequentius redire cupis, & si quos animaduertas ad uirtutem, & recta studia currentes, semper in oculis habes, eorundemque studia pro uirili foues, ornas, & tueris. Haec ergo tam laudabilia in te, non solùm ex relatione unius, uerùm plurimorum nobilissimorum uirorum, Silesiorum, Polonorum, & aliorum habeo, qui orationes in Comitijs Principum passim habitas summoperè laudarunt, & me in tui amorem pertraxerunt. At uerò ne longiore oratione aures obtundam tuas, reliquum est, ut obnixè à T. R.","prev":{"citation":"Opera omnia vi.5-7","label":"vi.5 to vi.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/vi.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/vi.5"},"next":{"citation":"Opera omnia viii","label":"SERIES EORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/viii"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}