{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 116","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/116.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"At in vtroque casu par est ratio, vt capite 30. adnotauimus. Sicut enim Lumbrici & Vermes in Sensitiuorum intestinis e vltimis Viscerum latebris generari possunt ex humore crasso, inconcocto, inutili, vel putrescente, sic Viscum & Muscum prouenire indicat Costaeus ex eo quod in rimis & meatibus vetustae plantae collecti pulueres stirpium similium, vbi ab ambientis calore ad vitam dispositi fuerint animam sibi hauriunt in formam viuificam, & nouae stirpis constitutricem. Vel vt Licetus docuit lib. 3. cap. 27. Nasci potest planta aliqua cum sol coctionem praestat humori excrementitio alterius plantę digerens residuum excrementum à putredine separatum, auxiliumque suppeditans cum calore temperato, donec ortus plantae spontaneus perficiatur. Quamobrem quarundam Plantarum natura est, vt non terrae, sed alteriplantae semper innatae reperiantur, eiusmodi est Epistębe, quod est capillamentum ex Staebe prosiliens, Epitimbum de Tymbra, Epipolium adnascens Polio, Epicheamedryum Chamedryo sese conuoluens: Aliarum est, vt saxis haereant sine vlla radice, & ibi crescant & moriantur infoecundae, vbi sine praeuio semine natae sunt, cuius generis sunt variae muscorum species. Ex quibus satis apparet, inutile effugium esse illis, qui asserunt Viuentia posse generare Viuentia specie diuersa; non autem Viuentia à non Viuentibus produci. Ergo, vt video, resumpsit Fulbertus, pari ratione ex Arborum lachrima, quam gummi vocamus plantae aliquae proueniunt. Didici ex Theophrasto tales generationes fieri, quia in gummi continetur illarum plantarum foecundum principium, eo quod semina non habeant stir","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 115","label":"CAPVT XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/115"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 117","label":"CAPVT TRIGESIMVMQVARTVM. 117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/117"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}