{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 129","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/129.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"CAPVT TRIGESIMVMSEPTIMVM. pellucida. Postea haec grana è patella aut in terrae superficiem aut in eius rimas delapsa solis calore fouentur, vsque dum viuiscunt, deinde pedes atque iustam triennij spatio magnitudinem nanciscuntur. Haec omnia bis annis consequentibus expertus sum. Talia cum agnouerit suis met oculis Goedartius, vides Bemarce quam irrationabile sit ob meras coniecturas iudicare, vbi experimenta accuratissime repetita quid tenendum sit fideliter indicant. Tum Bemarcus. Vera Fungorum semina illa esse cum Mentzelio credamus. Quid ni ergo de ceteris hoc affirmemus? Obscurissimus mihi est ipsorum exortus dixit Malpighius, & adhuc post multos conatus ignotus, vt pauca tantum cursim enunciare possim ad excitandam aliorum potius solertiam, quam ad certa & vera aperienda. Illa quidem de causa, addidit Fulbertus, quia Vniuersales illationes ex particularibus deductas semper claudicare pro comperto est in veritatis indagandae via. Et quoniam, inquit Plinius, à miraculis rerum caepimus, sequemur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci, aut viuere sive vlla radice. Tubera vocantur haec vndique terra circundata, nullisque fibris nixa, aut saltem capillamentis. Cortice etiam includuntur vt plane nec terram esse possimus dicere, neque aliud, quam terrae callum. Quod autem Tubera è genere Vegetabilium sint, cum alijs optimae notae Philosophis Imperatus declarauit scribens, principium generationis eorum esse humorem, qui consistentiam acquirit, atque ita crescit, vnde redditur ratio, cur Tubera reperiantur, quae arenam continent, atque Lapillos, & Laertio Licinio Praetorio Viro iura reddenti in Hispaniae Cartagine paucis his annis ex Bauhino scimus accidisse mordenti tuber, vt deprehensus intus denarius primo dentes inflecteret. Dicam quod apud Licetum legi. Tubera, & fungos, ait ille, ex se nullum edere semen, quod satum germinet eiusdem generis animata, nec eorum vllum frustulum terrae impactum nouos Fungos nouaque Tubera procreare, notius est, quam dignum, vt in eo demonstrando tempus teramus. Sat illud sit ex Aristotele nouisse semen re ipsa esse fructum, fructum quidem provenientem ab aliquo viuente, semen vero productiuum alterius viuentis in eodem genere.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 128","label":"CAPVT TRIGESIMVMSESEPTIMVM. 127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/128"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 130","label":"CAPVT TRIGESIMVMSEPTIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/130"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}