{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 132","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/132.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"chii o Haec cum ita sint illud resumo, quod ex accuratissimo Malpighio alibi adductum est, videlicet, quod si Fungi proprijs non gaudent seminibus, ex frustulorum vegetatione pullulare, quae profecto frustula seu ramenta sint vel particulae aliae, licèt sint decisae ab alijs similibus Vegetantibus haud semina sunt, sed seminum vices supplent, quaecunque illae sint. Si ergo talium Vegetantium Genesim hoc pacto accidere posse tantus Auctor Tibi indicat Rufe, cur controuersae assertionis Fautoribus adhaerere recusas, cum omnia semper ex ouo produci constantissime negant, asseruntque, multoties viuentia sponte multis in locis, non quidem temerario quodam, & irrationabili Naturae Iusu, sed ex aptis praeuijsque dispositionibus (quaecunque illae sint) miro concurrentium causarum & requisito opificio, operante Natura: Ita vt etiam si nullo vero semine delato à Ventis, siue Pluuiarum illuuie generari possint herbae, vt docuit Antonius le Grand è corpusculis in terra repertis, quae pro eorum motu seu calore ita componi & conformari possunt, vt sponte in varias stirpes exurgant? Adeo ingenio destitutam Naturam putes, vt non pluribus modis operando construere idem opus valeat, vt nos saepe in Artificibus intuemur? Si Fungi à Funere, vti quidam volunt, nomen sortiuntur, tali Fungorum genesi examinata exterminari penitus posse iudico effatum illud adeo repetitum in paginis Aliquorum, Omnia ex ouo. Sicuti Fungis preijsse Claudium Imperatorem enarrat Iuuenalis. Vilibus ancipites Fungi ponuntur amicis Boletus Domino: sed qualem Claudius edit Ante illum Vxoris, post, quem nil amplius edi","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 131-2","label":"CAPVT TRIGESIMVMSEPTIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/131-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/131-2"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 133","label":"CAPVT XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/133"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}