{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 134","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/134.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Nec explicari potest quot modis germinet Lanugo illa, quae diutino situ rerum superficies circumtegit; modo enim fungis, longo assurgentibus pediculo cooperta videtur, modo quasi ingens esset silua, plantulis, quarum aliquae ramosae sunt, tenues, & diaphanae, aliquae florem emittunt; modo vario veluti musco velata. Assurgunt saepe plantulae elegantissimae sine ordine virescentes modo tres, non raro geminę è comuni nodo exeuntes, & cristallinos globulos producunt. Implicantur rami luduntque tam varie surculos emittentes, vt ad exactam omnium descriptionem solertia & industria plusquam humana requiratur. Mucorem egregie describis Bemarce, Rufus interpellat; verum illum esse è genere Vegetabilium non probas. Ad multa stabilienda non leuis probatio est, Bemarcus respondit insignium Virorum Auctoritas. Malphighium si legeres, vbi agit de Plantis, quae in alijs vegetant mucedinem enumeratam inuenires. Audi quam ingeniose Fungorum genesim qui supra mucorem luxuriant „ hic Auctor exponat. In eorem exortu filamentorum „ ingens contextus luxuriat, à quibus tandem in fasci„ culum vnitis fit caulis; Quare si non seminibus pro„ prijs gaudent, ex frustulorum vegecatione pullulant; „ etenim contentus in vtriculis transuersalibus adhuc \" succus, superueniente exteriori humiditate fermen\"tatur, & extra turgendo quasi netur; efluuia namque, „ pilorum instar concreta, contextum probabiliter ef„ ficiunt, vnde vlteriori subsequente fermentatione „ & quasi vegetatione (vrgente exterioris aeris clastica „ vi) congesta rursum in clauem eriguntur, & defi„ ciente vi effluuiorum, prementeque aeris grauitate „ quasi reflexa in capitulum desinunt. Haec Malpighius, cui me subscribo; Etenim in plantis mucoris pluries à me perfectissimo Microscopio obseruatis cognoui talium filamentorum congeriem simul compactam caulem efformare, ex quo deinde ramuli & surculi progrediente vegetatione hinc inde emittebantur. Distinctius illa apparuerunt exiccato & penitus absumpto humore in Plantulae cadauere, quae fungi speciem omnino repraesentabat. Non deerant etiam in multis alijs plantulis radices, seu partes, quae radicum munus exercerent, & quibus plantulae illae mucidae supra aquam corruptam germinantes humorem aptum attrahebant, quo possent ali, quamobrem aliquorum dierum; spatio valde auctas sensu deprehenderim, & solertia extractas microscopij ope maiori mole apparentes tuis oculis subijcio in pagina expressas.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 133","label":"CAPVT XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/133"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 135","label":"CAPVT XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/135"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}