{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 141","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/141.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"CAPVT TRIGESIMVMNONVM. 141 sententiae confirmationem adduci, quae tuis sensibus patuerunt memini à te repetita voce affirmari. Cur ergo quod vix debili coniecturae innititur, tanquam solido fundamento deponis? Rursus resumo, si è multiplici vermium genere, qui in Fungis mucore consumptis generantur, aliqui sunt, qui nunquam in muscas abeunt, vt Goedartius ostendit, Quae nam musca sua oua deposuit, è quibus possent educi? omne enim Animal cum parit, generat sibi simile, & quamuis multae muscarum species vermes producant, hi ouis aequiualent, & tandem in muscas mirabili naturae opificio transmutantur. Itaque appello ad experientiam & Authoritatem huius, aliorumque accuratissimorum Naturae opera perscrutantium, quibus lubentissime submitto omnes meas meditationes, nec animo contradicendi cupido, sed qui inter eos adscribatur, quorum scribendi seopus vnicus est desiderium, aut confirmandi aut inueniendi veritatem in materia hac maximè curiosa, quam tot Sapientes Viri tractare, & de ea scribere adamarunt. Etenim vererer ne accideret illud quod Marcus Tullius de Catone solebat dicere, videlicet aeque arduuum esse tanti Viri Authoritati responsum dare, ac eius validissima argumenta dissoluere. Non debemus profecto destituere ita nos met ipsos, vt aliorum semper vestigia sequentes, nihil ita per nos „ metipsos decernamus (fateor). [ Hoc enim verè es„ set alienis oculis videre, alienis auribus audire, alienis naribus odorare, aliena sapere intelligentia, ac nihil „ nos aliud quam lapides esse statuere, si omnia alienis „ assertionibus committeremus. ) Verum neque illorum morem imitari, quorum studium, ait Peripateticus quidam perpetuum est, vt contradicant, & ab alijs semper dissentiant. Rident propterea, & oculorum fallacias putant tentamina illa, quae suis obseruationibus aduersantur, nec cogitant non inaequalem fidem praestandam esse veritatis amatoribus, à quibus fidem exigunt, cum experientias suas candidè exponunt pluries reperitas. Non ergo, resumo, contradicendi libido opinionibus laxare debet habenas, sed veritatis amor intellectui numellas imponere, vt in ea via percurrat; quam sensus indigitat. Quapropter pessimum arguendi genus hoc esset Viri illius, qui professus de eo semper agere, quod proprijs oculis vidit, & si quid praeterea est, qualecumque illud tandem sit, id nec negare nec affirmare, sic diceret: In Fungis putrefactis vermes inueniuntur, vt experientia abunde comprobat, ergo hoc solum accidit, quia oua in Fungis fuerunt deposita. Rursus, aliquando in Fungis marcidis Insecta non videntur, ergo ex carentia ouorum.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 140","label":"CAPVT XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/140"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 142","label":"CAPVT TRIGESIMVMNONVM. 141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/142"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}