{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 144","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/144.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Facultas enim odorandi in Insectis „ mirabilis est & optima, sicuti omnia Animalia quam„ uis irrationabilia optime norunt eligere stationes, in quibus opportunè ad deponenda oua nidificent. Ideo „ Pisces annis singulis maris sinus inter se valde dissitos „ petunt: Aues ad Regiones exteras transmigrant, nec omnes vbique nidificant, sed multae inter Segetes, „ multę in summis arborum cacuminibus, quamplurimę in praeruptis montium cauernulis, alię vel inter silue„ stres aquarum arundines, vel in Turrium pinnis, in murorum foraminibus, in laquearibus domorum sua ouâ relinquunt, sic Pisces, sic Anguillae, sic omnia denique Animalia ab eodem pariendi modo decedunt, & singula proprium sibi à natura inditum morem obseruant. Optimam obseruationem mihi suggeris Ruse respondit Bemarcus. Itaque in pariendo varietate gaudet Natura: Cur ergo varietati huic à te obseruatae spontaneos partus non addamus? Si non vbique nec pari ratione omnia Animalia producunt, cur aliqua diuersimodè non generantur? sed directe respondeo. Animalia igitur volantia eò accurrunt ad deponenda oua, vbi sagacitate sibi indita à Natura praeuident suos vermes ibi aptè nutriendos fore & perficiendos. Bene est. At quid dicendum putes de vermibus illis qui à Muscis non generantur, & in putridis floribus apparent? Quid insuper de illis, qui nunquam, cum ab ouis exclusi fuerint, augentur, nec efformantur in muscas? Inter Obseruationes accuratissimas D. Redi habemus nunquam sibi vermiculos in muscas auasisse qui in Gelsiminis fuerunt enati. Si variae Muscarum species ad flores seu carnes putrescentes accur","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 143","label":"CAPVT XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/143"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 145","label":"CAPVT QVADRAGESIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/145"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}