{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 155","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/155.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Quia oua & semina praecedunt, Insecta varia & Plantae quamplurimae generantur: ergo cum Insecta & Plantae generantur oua pręcesserunt. Potest enim falsum esse quod semper ante fuerint oua, aut saltem certum non est. semper ante fuisse, quod si certum non est, rationabiliter potest dubitari. Quae nam iniuria à Nobis infertur Naturę si dicamus Vermes illos muscas non euasisse, quia non à muscis producti fuerant, sed à Naturae Auctore, non quidem vt eorum species seruaretur propagatione, sed sapientiae eius specimen aliquod haberemus, quę pluries multa in hoc miro rerum Theatro sine stabili lege producit, & quamuis illi, omnia moderanti, nihil casu accidat, fortuita multa nos esse existimamus, eo quod raro accidant, vel si frequenter, à Nobis raro obseruantur. Ideo bene dixit cum Auerroe Cardanus Spontaneos partus esse fortuitos; errauit tamen affirmando nullius finis gratia fieri, sed casu, fortuitoque, ac praeter generationem Agentis „ quaecunque sponte nascuntur exoriri. [Fortuito fiunt „ spontaneae Generationes, saniùs dicam cum D. Trion„ fetti, quia in nostra potestate non est illos, quoties li„buerit excitare, cum à multis oporteat repetere prin„ cipijs, seu causis, quę nobis parum sunt exploratae, „ nempe à peculiaribus Terrę conditionibus, anni tempestatibus, Aeris & Coeli influentis, Rebus humidita\"te determinata pręditis, sexcentisque alijs, quę ad ha„ sce spontaneas & fortuitas Generationes conferre ali„ quid possunt. Ex his animaduersionibus addisco, Fulbertus ait, fallacijs admisceri posse illationem illam, qui ab Exploratore alioqui accurato fit, cum experimenta pertentans, non sortitur quęcumque in alienis paginis relata resciuerat, videlicet: Hoc pluries tentaui, at nunquam vidi quod alijs accidit. Vera pronuncias resumpsit Bemarcus, & vlterius progrediar, adnotando, quod, etiamsi experimenta aliqua pluries eodem modo repetita, non semper eundem sortiuntur effectum, non ideo sententiam, circa quam Disceptationes nostrae versantur, infringi; cum ex defectu aliarum causarum, & diuersarum rerum dispositionibus varijs Generatio possit impediri.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 154","label":"CAPVT XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/154"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 156","label":"CAPVT XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/156"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}