{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 19-2","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 19-2","ref":"19-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19-2.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"CAPVT IV. Spontaneam Generationem possibilem esse in Sacris paginis indicatur. \" C Acrum Testum expendamus, ait P. Athanasius \"OKircherius, qui nobis refert Dei iussu Reptilia „ inter Arcam fuisse recepta; omnia nempè Animalia, „ quae pedibus destituta solo ventre annuloso super ter„ ram reptare solent, cuiusmodi serpentes sunt, osten„ ditque nullum ex Insectis in Arca studio propagandae „ sobolis necessariò conseruatum fuisse; illaque sola „ Animalia introducta fuisse, quae immediatè ex massa „ chaotica à Deo fuerunt producta, quaeque mutui sexus \"commistione sese propagare solent, ex ea potissimum „ ratione, quòd multa, quę ipse recenset Insecta, ex na„ turali rerum corruptione iuxtà seminarias causas, ve„ getabilibus, aut sensitiuae naturae â Deo inditis exorta sunt, additque illa euidenti experimento comprobata „ esse, vt de ijs dubitari amplius non possit. Tametsi „ multa Animalia, inquit hic Auctor, etiam Quadrupe„ dia, vti Mures, Talpae, Ranarum, Lacertarumque penè \"omnes species ex putri, idest ex seminio istiusmodi „ Animalium alicubi relicto, idest ex eorum putredinosis partibus nascantur, quia tamen etiam naturali foe„ minae cum masculo commistione sese propagare solent; „ hinc multi Interpretes sentiunt, etsi perperam, illa „ quoque cum caeteris Quadrupedibus ad Arcam ius „ habuisse, atque intra eam admissa esse, eò quòd mutuo „ coitu se propagare soleant; verum cum illa ex multi\"plici sordium colluuie, vel in ipsa arca ex putri nasci, „& deinde etiam per vtriusque sexus copulam sese pro\"pagare potuerint; non video quomodo ea Arcam intrare debuerint; quod idem de Insectis supramemoratis intelligi velim, cum haec sinè illa sexus distinctio „ ne ex solo excrementorum propriorum spermatismo ad proximam materiae dispositionem in animatum „ corpus excludantur.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 19","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/19"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 20","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/20"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}