{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 190","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/190.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Quod vlterius elucescere potest ex ijs, quae alibi obseruauit Boile: humidiores scilicet aeris particulas prompre se met in poros barbarum sterilium auenarum, aliarumque siluestrium plantarum insinuare, atque inde recedere: quae pro leuibus Ambientis aeris temperamenti variationibus tantum non perpetuo se texere solent & retexere; immò de piscibus, qui aliquando viuentes intra lapides inueniuntur, existimat Leonardus à Capua, quod aerem attrahant per rimulas quasdam oculorum acie non deprehensas. Quibus positis vides Rufe quid dicendum sit de Viuentibus illis, qui sub Animalium cute latitant, vel in medio Gallarum, quid de Lumbricis, in Intestinis & Visceribus generatis. Omnibus Natura prouidit portione & qualitate Aeris conuenienti. A multis attrahitur in aperto & libero campo discurrens, ab alijs per aliquorum corporum poros, quasi per fistulas, & spongiarum canaliculos percolatus. Quod autem corpora omnia fistulosam densitatem, non tamen in omnibus aequalem, habeant; innumeris obseruationibus patuit, quas recensuerunt in suis accuratis lucubrationibus, Boile, Malpighius, Lauenochius & alij. Vitrum verò non habere poros vllos communiter existimatur, vnde notat Cabeus vitrum coercere omnes spiritus etiam tenuissimos, etiam dum sunt in tota sua tenuitate antequam concrescant, dum exeunt è corpore soluto, vt videmus in Recipientibus, & ideo nullum extraneum effluuium vitri substantiam potest peruadere. Quo pacto igitur à Vase vitreo, vbi generationes spontaneae desiderantur, aerem excludamus? si ad Viuentium conseruationem adeo necessarium esse nobis innotuit? Ad generationem enim plus longe requiri, quam ad conseruationem manifestum est, si ergo vita etiam Viuentium imperfectissimorum sine ope aeris conseruari nequit, quo pacto eadem sine vitali & conuenienti aura poterit excitari?","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 189","label":"CAPVT XLIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/189"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 190-2","label":"CAPVT L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/190-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/190-2"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}