{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 192","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/192.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"Ingenue fateor, quod pro comperto habeo, & vt à Corde exordiar; suppono non esse euidens illud à Viuentibus omnibus possideri; non tamen adeo audaculus sum, qui obseruationes insignium Virorum negem; immò oblector cum in eorum paginis Viscera Animalium eleganter & accurate expressa & declarata intueor; obseruo diligenter quidquid ipsi indicarunt. Nam quaecumque res obiecta oculis delectat, non vt affirmata, sed cognita, quamuis citra omnem affirmationem. Quare, vt docuit me Card. Pallau. etiamsi constaret mihi (id quod in leuioribus, „ somnijs interdum accidit) me in praesentia somniare, Lib. de „ ac proinde signa illa tam affabre sculpta quidquam esbono cap. 3. „ se, nisi figmenta nocturnis laruis conflata, adhuc ta„ men eadem visio, eadem pariter oblectatio in me per„ maneret. Et quoniam oculi alijsque sensus nunquam errant, vt abunde explicatum est; quippe nihil affirmantes, quod vel in praestigijs verum non sit; & prima apprehensio veritatis aeque & falsitatis est expers (id sumo quod pluribus, ac sapientioribus Philosophorum placet) ideo nihil interest hominis contemplantis pulchritudinem, quod vere talis ea sit, qualis in ipsa cogitatione depingitur. Scio eas Animalium partes, quae anatomico cultro indicantur, satis & dilucide sine conspicilijs distingui: At an corda eorum sint, non ideo quia videntur, certe scio. Scio insuper à loanne Iacobo Hardero in figura octaua adiecta Examini anatomico cochleae terrestris domiportae partem eius indicari litt. h. quam Cor appellat, de quo egregie sic philosophatur contra Aristotelem. Cor De part. homini (prope dixerim) Animalium vni palpitat, quia Hoanim. c. 6 mo solum spe rei futurae expectatione moueatur. Contra\"rium his nos docuit ἀυτοψία in cochlea, quae quamuis \" nec diaphragmate gaudeat & animal plane exangue sit, corde, hocque pro structura Animalculi non exiguo nihiloninus donatur. Scio etiam Ioannem de Muralto in examine anatomiMiscell. cur. 1. co Limacis maioris rubicundae terrestris illud sic descriDec. 2. „ bere. Cor situm est infra caput, oblongum illud est an. 1. pag „ & pallidum, obductum pericardio, & auricula praeditum. E corde vasa tendunt ad Hepar. Auricula fibro„ sa est & magnitudine cor multum superat: deinde ad„ dere. Quamquam cor Limaci auferatur, tamen vita „ non statim tollitur; nam frustillatim quoque concisa „ Limax viuit longo tempore. Suammardamius pariter ait. Est in museo nostro Cor Limacum cum auriculis inflatum atque conditum. At Arderum sicuti & alios, Cochleas terrestres tantum inspexisse enarrat nobis Clar. Peierus in epistola Hardero „ data sic.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 191","label":"CAPVT L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/191"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 193","label":"CAPVT L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/193"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}