{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 2-2","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 2-2","ref":"2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/2-2.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Oculos ego in Terram vertam, ne illud mihi exprobretur, quod olim Taleti in foueam lapso coelum intuenti, dum ambularet. Qua ratione, ait illi irridens vetula, ea quae in coelis sunt Te comprehensurum arbitraris, dum ea, quae ante oculohabes, videre non vales? Neque nobili hominis conditioni iniuriam irrogabo, cui natura hos sublime dedit, ct lumque tueri, dicente Magno Athanasio: Rerum naturam instruxit Deus, vt ipse inuisibilis ex operibus suis (nullum excipiendo) agnosceretur. Amplissimum in ea ac nouum Theatrum panditur, in quo innumera visu dignissima ob molis paruitatem non agnoscuntur. Quod si omnia promiscue Dei opera mirabilia sunt, quò tamen itis minora, eò clariori voce triplicem Bonitatis, Sapien & Potentiae gloriam Diuinam explicant. Philosophis olim irrisit Lucianus, eò quod modò supra coelestes Orbes mente discurrerent, modò pulicis saltum prosequerentur inutiliter occupati; verùm si sanius cogitemus; etiam Pulicum saltus, vel Culicum vo latus prosequentes, Coelum attingimus, Deumque cognoscimus, qui etiam Minimorum actionibus praeest36 mirabiliter in omnibus operatur. Et quidem, vt verum fitear, si inter tot tantaque exilium Animalium agmina, quae1 aere volatu peruagantur, alas tantum inspiciamus, P ele fecto illud pronunciabimus, quod sagax ille ac perc bris medicus Henrici IV. contra Atheos insurgens xit. Ingredere, inquiens, Sacram Palladis arcem &c binon etiam inuitus exclamabis, O Architectum admiralem! O Opificem inimitabilem! Adeo enim inter se diut sae illae sunt, adeo mirabiliter constructae & perornatae, facilius fuerit Naturae facere quam homini recensere. Atheum inter Anatomes peritos huc vsque haud in uentum fuisse scripsit in suo docto tractatu contra Incre dulos P. Paulus Segneri; eo quod, vt ille putat, necensit","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 1","label":"INDEX RERVM NOTABILIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/1"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 3-3","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/3-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/3-3"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}