{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 217","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 217","ref":"217","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/217","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/217.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"CAPVT LIII. Confirmatur ex alijs rationibus Aerem requiri. Vm Bemarcus. Addam aliqua Naturae opera, quae ni cecutiamus, talem eius operandi modum perspectissimum reddunt. Supponamus aerem purissimum esse, omnibus Spiritibus seu Corpusculis vegetantibus & animalibus orbatum, quibus tum generatio tum conseruatio Viuentium, praesertim imperfectorum, iuuetur, cuiusmodi sunt Vermiculi aliqui, quorum species non propagatur, & sic in muscas transmutantur, quae quidem sunt infoecundae. Nunquid ergo aerem inutilem existimabibus? Da veniam Rufe, si pro meo arbitratu de aere id solum credam, quod Tu pro tuae sententiae munimine fateri non recusabis. Vt soboles ex ouis excludantur non vnico indigemus auxilio. Requiritur locus idoneus in quo debite oua foueantur, requiritur sufficiens & aptus talor, qui foueat; Locus inquam idoneus, cuius defectu scimus nunquam pullos excludi ex ouis Strutionum in Italiae Regionibus, licet in his oua ab ipsis producantur: sic Brassicae semen infoecundum in aliquibus Regionibus germinant, sic Testudines nisi sua oua sub Terra defossa occultent, nunquam prolem multiplicant; etiamsi illa solis radijs & calido aere foueantur. Vnde deducitur hon omnem caloris temperiem aptam esse ad generatiolem perficiendam, quam Ouis & Seminibus Natura molitur. Quam ob causam Aristoteles dixit Igne Animal non generari, quia nempe Natura in procreatione sobolis calore non vtitur excedenti & corruptiuo, cuiusmodi est igneus, sed blando & vitali ad certum gradum prouecto, acquirit autem hunc gradum caloris materia in quocunque Viuentium ortu semper ab externo calefaciente per praeuiam generationis coctionem, cuius termipag. 166. nus ac finis est natiui caloris acquisitio. Sic docet Licetus. Hac ratione narratur Liuia Imperatrix ouum tandiu in gremio fouisse, donec ex eo foetus redderetur.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 216","label":"CAPVT LII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/216"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 218","label":"CAPVT LIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/218"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}