{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 218","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 218","ref":"218","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/218","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/218.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Atqui apud Arhaec omnia ab aere praestari possunt, etiam si semen non ueum adsit, quid ergo spontaneam generationem non admittamus? Praestari inquam possunt, si tamen detur subiectum aptum ad talem generationem, non dissimili modo, quo ouum, vel semen requiritur in ceteris non spontaneis: Sicuti enim ridiculum esset in campis Segetes, in viridarijs Flores, in hortis Olera & Poma, non iactis Seminibus, expectare, ita ex subiecto non idoneo fortuitam sobolem exposcere. Vnicum experimentum ad hoc comprobandum vobis refero. Condideram eadem die aliqua fungorum frustula aliquantulum contusa in tribus vasis vitreis, in quorum duo aquam è puro fonte haustam & parum calidam immiseram, inalterum vero aquam pluuialem vt faciliùs putrescerent. Clausam semper fenestram cubiculi reliqui, ne musca vlla adueniret, licet Decembris dies elaberentur, quibus nulla amplius apparebat. Adieci insuper singulis vasis opercula, quae tamen aliquoties remouere placuit, vt toti aeri; quo cubiculum occupabatur, massa illa putrescens exponeretur: Biduo vel triduo, si bene memini, elapso, fermentationem aduerti, & adeo ebullientem impurum illum liquorem tanquam mustum in dolio, & quidem magis in vase, vbi fungi cum aqua pluuia continebantur, vt ad altitudinem duorum digitorum, continuis bullis ascendentibus crassiorem & supernatantem materiam efferret, quae licet bacillo pluries ad fundum immissa, paulatim â vi ebullientis humoris iterum iterumque cogebatur ascendere. Ebullitione absoluta post quatuor circiter dies, microscopio pluries examinaui aliquas paruulas guttas crassi illius putridique humoris, ex singulis vasis deprehensas, in quibus nullus viuens apparebat. At nihil generatum inueni in sanie illa, quae fungis & aqua fontis constabat. In ea vero, quae aqua pluuiali componebatur innumeros vermiculos deprehendi, & adeo perexiguos, vt, licet microscopio, quod obiecta mira magnitudine aucta ostendebat, obseruarentur, ea mole & figura, representabantur, vt in pagina, quam exhibeo, delineata videtur litt. O.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 217","label":"CAPVT LIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/217"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 219","label":"CAPVT LIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/219"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}