{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 233","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 233","ref":"233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/233.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Ad hoc ipsum confirmandum facit, quod modo inter nos obseruatum est de circumstantijs, quae nimirum eo pacto conferunt ad spontaneos partus, sicuti iuuant ad ceteros, qui spontanei non dicuntur. Permittite adhuc aliam à me proferri eidem sententiae adstipulantem commentationem, quam ex obseruationibus factis desumo. Est autem huiusmodi, & quidem multiplex. Prima est discrimen, quod intercedit inter vermes sponte natos in materia putrefacta, & vermes illos, qui ab ouis excluduntur, quae Muscae reliquerunt. Hi enim in superficie illa lutulenta nascuntur ex ouis, quae supra eandem ab oculo, licet debili, obseruantur. At Vermes sponte generati, non in superficie primum apparent, sed intra cenosam illam Florum ex. gr. congeriem, sed in fibris putridae carnis, sed in penitioribus rei marcescentis & remotissimis partibus. Secundo Vermes spotanei amant locum, vbi natalem suum sortiti sunt, & sicuti talpae terram, sic illi à lutulento nido extracti, illum repetunt quamcelerrime, & nunquam exeunt, nisi ad molem debitam, & terminum magnitudinis ipsis à Natura constitutum perueniant, post quem in Crisalides efformantur eo fere modo, quo videmus Bombices iam maturos ad stamina, ramusculos ascendere, vt claudantur. Vermes verò non spontanei vix generati vt plurimum abeunt, & à foetore putrefactae rei abhorrentes, cunas illas relinquunt, & nisi cibum aptum inueniant ad molem suam augendam, libentius emoriuntur. Tertio isti vt plurimum successiue excluduntur, & augentur cortice relicto, sicuti accidit in ouis Pullorum, Bombicum, & alijs, quae notissima sunt. Illi vero repentino quodam naturae effluuio simul formantur, & ebullientibus (vt ita dicam) humoribus rei putrescentis, aditu patefacto, spiritus omnes commouentur, vt conuenienti periodo exagitati possint coalescere, & in viuens aliquod efformari.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 232-2","label":"CAPVI LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/232-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/232-2"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 234","label":"CAPVI LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/234"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}