{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 236","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/236.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Loquor hic de generationibus illis, ante quas nulla muscarum oua deprehenduntur, quae debilis etiam oculorum acies, quando insunt, potest faciliter distinguere; pluries enim Vermiculos vidi absque eo quod oua, seu putamina ab illis relicta perlustrare possem, deinde eos vermes adolescere, & in muscas transmutari, quae muscae, licet essent valde similes illis, quae circa res putridas discurrebant, diligenter tamen & microscopij ope examinatae in pluribus non consentiebant, cum vel oculos haberent modo minores, modo ampliores, crura magis vel minus pilosa, alas non eodem numero, vel eadem neruorum dispositione extensas &c. Possumus igitur decipi, si satis nobis fiat quacunque muscarum apparitione à putrida materia procedentium. Insuper possunt esse vel omnino, vel quasi omnino similes, & tamen falsum esse potest, quod ab alijs sint productae. Hoc arguendi genus receptissimum est, nec à vobis improbandum fore autumo, cum abunde pro comperto habeatis in multis fallaciae obnoxium illud esse. Non ne Flores multi omnino similes magnitudine, colore, & foliorum dispositione ineunte verè videmus in arboribus, & tamen non omnes eorundem pomorum flores sunt, sed diuersorum. Rursus quot poma pene in omnibus similia intuemur, cum tamen è diuersis floribus & diuersimode nascantur? Qua quamplurima inter se non distinguuntur; attamen ex aliquibus Aues prodeunt, quae nullo modo ab alijs possunt excludi. Ergo similitudo muscarum in casu, in quo oua non deprehenduntur, non improbat. spontaneam illarum generationem. Confirmatur haec obseruatio à Plantis illis, quae ex alijs degenerando germinant. E. G. qui Lolium videt, si deducat ex Lolij semine natum esse, potest decipi. Lolium enim perfęde nascitur, cum Triticum in Lolium degenerat.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 235-2","label":"CAPVT LVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/235-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/235-2"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 237","label":"CAPVT LVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/237"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}