{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 256","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/256.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"quod quidem an rationabile sit vobis iudicandum relinquo. Si autem aliqua sponte simul & ex ouo progigni experientia docet, non video cur calamos & linguas acuere debeamus contra affirmantem sponte gigni in aquis Testacea? Haec enim propositio, quae affirmat Testacea sponte gigni sub aquis, aequiualet alteri qua dicitur sub aquis esse Testacea, quae sponte nascuntur, neque illa omnia complecti vllus existimat, sed pręscindi à multis, quę fortasse ex ouis nasci possunt. Quae cum talia sint, neque erroris neque ignorantiae, neque mendacij damnabo sic loquentem. Abstrahentium enim non esse mendacium demonstrat pluribus locis Aristoteles. Neque enim vt idem ait, abstrahens magnitudinem à motu affirmat magnitudinem non esse mobilem, sed solum considerat magnitudinem, non considerando motum. Multo magis sic dicendum, quando ab vno vastissimo rerum genere aliquas species rerum separamus de illis affirmantes: quę de alijs mente reticemus. At, inquit Rufus, si oculis euidentissime patet Testacea, quę in terra reperiuntur ex ouis excludi, & si fide dignas inuenimus obseruationes circa cochleas terrestres, causa nulla est cur illas in dubium vocemus, quę circa fluuiatiles & marinas habemus; cum quibus, pręsertim turbinatis, quoad formam omnia etiam terrestria conueniunt, quippe quę spiris, testis, animalibus, coloribus, & alijs se mutuo exacte referunt. Tuam laudo Rufe curiositatem & simul impleo, quandoquidem ea causę adinueniendę excitatur cupidine, id enim curiositatis nomen ipsum exprimit, (ita aduertit Card. Pall. lib. 2. de bono cap. 32. ) vtpote deductum à particula CVR causam sciscitante. Respondeo igitur: propter idipsum statuendum nobis non esse de marinis quidquid in Terrestribus videmus, eo quod in Terrestribus accidit. Aduerto enim primo falsum esse Terrestria cum Aquatilibus conuenire: Quippe manifestum est, pręcipue in mole differre, sicuti & cortice, qui quidem in marinis vt plurimum crassus est, densus & ponderosus; in aliquibus enim litoribus inueniuntur adeo ingentes mole, vt ducentas libras pondere excedant; in terrestribus debilis semper & leuissimus.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 255","label":"CAPVT LIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/255"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 257","label":"CAPVT LIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/257"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}