{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 265","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/265.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"CAPVT SEXAGESIMVMPRIMVM. 265 Variarum igitur, quae apud Auctores inueniuntur, perparce mihi propositum est afferre; nec meis verbis fabulas pingam, vt Carthaginienses; qui speciosas Belluarum transformationes a Poetis excogitatas referente S. Augustino, contemplabantur, Quasi hominum genera, quae in maritima platea Carthaginis musiuo picta erant, ex libris deprompta velut curiosioris historiae. Eaque potius quae mihi acciderunt fideliter enarrabo. Aliqua excepistis in collocutionibus factis, alia praeterire silentio non sinam. Id caeteris antepono, quod, cum Animalia Testacea describerem, accidit mihi. Acceperam è mari Adriatico Cochleam num. 183. Classis 3. descriptam, quam diximus à figura Galeae ab ipsa expressa, Galeiformem, & extracto è testa Animali incluso, illam seruaui bene custoditam, & multis papiraceis inuolucris abditam. At quia ob reliquias excrementitias in fundo orbium eius repositas, & non integre ablatas, ingratum emittebat odorem, aqua cum calce mista eam impleui, vt ita macerarentur particulae illae putridae, & simul cum aqua dilutae facile educerentur. Vix aquam imposueram, cum illico apparuerunt in ea natantes quinque, si bene memini, aut sex vermes, albedine, & mole quasi nucis pineae nucleum cortice exutum aequantes. Vnicum ex illis delineaui in lamina XIV. num. 1. Incisuris vndecim seu annulis distinctum praeter caput, in quo os apparebat binis armatum dentibus, quos aliquando emittebat: Post quatuor incisuras extremitatem eius spicula decorabant. Vixit octo circiter dies, deinde paulatim in Aureliam abijt coloris castanei, aliquantulum ipso breuiorem vt num. 2. exprimitur. Ex eius extremitate O exijt musca sub num. 3. expressa paulo maior vulgaribus, at colore, & forma elegantior; erat enim viridis cum aureo mistus, sicuti in cimicibus Rosarum effulget, caudam versus nigricabat; & fusco penitus colore infecta erant crura, pedes, & pili, qui in membris omnibus valde breues emittebantur: Caput quasi argenteo colore pictum oculos ostentabat valde amplos, retis instar discriminatos, & colore mustelino imbutos Höc documento excitatus experimenta alia tentaui circa Cochleas marinas diuersarum specierum, & circaCochleas, quae in terra stabulantur, cupidus noscendi an aliquid ex earum putridis carnibus nasceretur.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 264","label":"CAPVT LXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/264"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 266","label":"CAPVT SEXAGESIMVMPRIMVM. 265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/266"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}