{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 274","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 274","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/274.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Scio inquiens, nonnullos viros doctos, inter quos eos etiam illustri dignitate perspicuos in ea esse haeresi, vt statuant nonnulla insecta ex vegetabilibus produci eodem modo, quo progerminant Plantarum semina, & fructus .. . . quod attinet ad „ Insecta, quae in Animantium visceribus atque intesti„ nis generantur, & in illis profecto eaedem originis regulae statuendae veniunt, nimirum omnia generari expraeexistente semine seu ouo, Semina illa seu oua, seu & ipsa Insecta cum cibis, potu, aere alijsque Nobis ingeruntur, vnde postea fotu accedente insecta in lu„ cem eduntur: At Bemarcus, Suammerdamij sententiam non impugno, eo quod existimem talem Virum aliquid semini seuouo analogum indicasse. Scio enim in tali sensu has voces à multis fuisse vsurpatas: Memini me legisse exercit. 6. Scaligeri, vbi haec habet. Neque causim superiori\"bus solis in hoc vniuersi ordine animae alicuius in \"Brutis & Animantibus etiam illis, quae in sterquilinio, & Cadaueribus generantur productio adscribenda est. Est haec sublunaris Regio ditissima refertissimaque illis ipsis seminibus rerum, quae vbi superiorum causarum excitatio accesserit, ad perfectionem aliquam interno tendunt impetuJ & primo de Plantis ait Spon\"te nascentium semina esse occultissima, & omnem latere sensum, quibus vocibus proculdubio significasse autumo primordia quaedam, seu aptae dispositiones in rebus diuersis, è quibus, accedentibus alijs pernecessarijs causis seu conditionibus Animal posset educi, quaecunque sit causa illius efficiens immediata, à cuius indagatione consulto hic abstineo. In hac eadem sententia, addidit Fulbertus, fuit illud ingeniorum admirabile monstrum, S.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 273","label":"CAPVT SEXAGESIMVMTERTIVM. 273","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/273"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 275","label":"CAPVT SEXAGESIMVMTERTIVM. 273","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/275"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}