{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 290","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 290","ref":"290","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/290","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/290.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Quibus ita peractis cum vermiculi iam ad statum suae aetatis peruenerunt, atque acetoipsorum pabulo congruo & naturali exaturati sunt; prorepunt ex aceto foras ad latera vitri aut vasis, qua aerem crassiorem desuper per operculum vasis ingruen tem haurire possint, vnde etiam ad operculum vasis „ copiosissime consistunt. Breuissimum igitur tempus si\"ue ad latera vasis siue ad eius orificium ex parte coopertum commorati, transformantur in aureolas paruas instar seminum sinapi, quarum vna in fig. 14. litt. B. pet microscopium in molem centies maiorem depicta est Ex his absoluto tempore disrupto iam circa caput muscae conclusae cortice tanquam operculo aperto more „ ceterorum Insectorum erumpunt foras muscae exigua instar seminum lentis minoris. Sic ergastulo sui cor poris iam soluto libero aeri expositi, quod accidi Mensibus Iulio & Augusto, circumuolitant sine omn strepitu placide non velociter alulas mirum quam ve locissime agitantes nec valde remotae à vasis acetosis tanquam patrio solo, vt vapores acidos cum aere hau rire vitamque protrahere, nec ab alieno rigidiore aer „ interimi possint. Interea vt fatalis lex semel in cre tione promulgata impleatur, ad acetum rursum sese „ conferunt volatu, vbi coeunt & in acetum iterum fo tant, siue foetus suos paruos nempe termites excludui & pariunt.) Hactenus Mentzelius, qui muscas hu iusmodi non minus accurate manu sua depinxit, quam eleganter descripsit. Haec pro sua sententia Rufus, cui in aduersum subius xit Bemarcus. Obseruationem Mentzelij tanquam ve ram amplector; dubito tamen an vera sit illatio ex illade","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 289","label":"CAPVT LXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/289"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 291","label":"CAPVT SEXAGESIMVMOCTAVVM. 291","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/291"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}