{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 307","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/307.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Non tamen omittenda est tertia, quae Cimicum est, corum classis; de quibus nocturnae quietis hostibus pari modo philosophari nos debere docuit Aristoteles, cum dixit: Cimices nasci ex humore per summa corpora Animalium exsudante, vel vt alij volunt; ex humoribus alijs circa lectos & parietum rimulas putrescentibus, quos tamen propagari per Generationem Pennius aduertit. Vtrumque experientia me docuit. Vidi enim & clare obseruaui sub microscopio minutissimos cimices ex oui enasci quorum aliqua expressa erunt in obseruationibus microscopicis. Alba illa erant & aliquantulum curua. Non vnica etiam vice quamplurimas horum Insectorum cateruas in vitro rotundo & aperto seruaui, ex quo abire non possent, possent tamen in eo vaporem seu humorem attrahere ad eorum vitam pernecessarium; at nunquam ibi vlla accidit noua eorum generatio, sed paulatim omnia contabuere. Insuper scio à multis cimices fuisse repertos in cubiculis & lectis recenter fabrefactis vbi certe nullus antea habitauerat. Vnde nam semen eorum adfuit? Certe non nisi ab ipsis sordibus & vaporibus ex hominibus ibi dormientibus, vt docuit Sennertus, qui vapores lignis adhęrent, & ibi corruptis, hoc Animalium genus excitatur. Huiusmodi obseruationibus confirmatur sententia eorum, qui docent aliqua esse in hoc vasto Rerum Theatro, quae licet generando speciem suam aliquando propagent, Possunt tamen sponte generari. De aliquibus saltem Vilentibus Testa circumtectis hoc pacto in aquis gigni videtur haud posse in dubium reuocari. CACVN Supple merm Recre ationis et Oculi obseruatione Test aceor rum a liqua exprimun cèm","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 306","label":"CAPVT LXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/306"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 309","label":"ENEMESMECIRNCIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/309"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}