{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 312","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 312","ref":"312","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/312","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/312.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"quod à Vormio insigni medicinę Professore apud Hollandos Vormianum dicitur, ab eodem in publicis paginis erudite descriptum. Videntu in Museo nobilissimae Familiae Calceolariae: Ostentantur Bononiae in Museo, ab eruditissimo Aldrouando instructum, inter praetiosa Artis & Nuturae opera, quae dum viueret possidebat Marchio Ferdinandus Cospi, Vir, cuius dotibus Bononia iure gloriatur. Suntque illa non magis Naturae curiosa portenta, quam Magni Etruriae Ducis in Virum talem beneuolentiae indicia, qui huiusmodi maris fructibus Museum ceteroqui praeclarum voluit conm decorare. In vrbe eadem quamplurimae sunt apud lacobum Zanoni, Virum pari humanitate, ac Botanicae facultatis per ritia, quam luculenter testatur opus eruditum Typis impressum anno 1675. quo multarum herbarum proprietates reconditas, nouique Orbis plantas Italiae ignotas patefecit; nunc à D. Peregrino Zanoni, Patris in vtroque non impare Filio, summo studio custoditae sub vitreis laminis cum caeteris curiosis Naturae operibus, quae longa & accurata solertia ex multis Mundi Regionibus Parens amantissimus obtinuerat. Ibi etiam quamplurimae sunt apud Illustrissimum Comitem Capraram, illum inquam, cuius praeclaris dotibus ingens decus addidit Excell. Frater Comes Caprara bele licus Imperator, qui sub inuictissimo Caesare Leopoldo ob scientiam rei militaris & virtutem contra perfidum Turcarum militem plures numerauit triumphos in Vni garia, quam Dies. Quamplurimae inquam illae sunt, & quidem selectae omnes, & elegantissimę magna diligentia seruatę sub laminis crystallinis, quas Scriniola es Ebano sustentant in cubiculo, è cuius parietibus pretiosae tabulae pendent egregiae picturatae. Imolę multas perlustraui in curioso gazophylacio quod Patrui possidet D. Hieronymus Formioni ex hereditate VeIosephi Formioni habito. Veronae in Museo Muscardo multę conspiciuntur multę in Septaliano Mediolani inter omnia alia propter varia tum Naturae tum Artis opera celeberrimo. Florentiaemultę apud D. Vincentium Viuianum, Virum celeberrimo Galileo non imparem ob Mathematicarum disciplinarum peritiam, Magnis Ducibus Etruriae Galliarumque Regi acceptissimum. Sicuti apud D. Cosmum Roserminum Pisanum aliae multae visuntur. Multas etiam singulasque praeclaras ingenti nummorum vi sibi comparauit studiosus D.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 311","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/311"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 313","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/313"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}