{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 317","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 317","ref":"317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/317.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Describam igitur illa, vt omnium oculis oblectamento sint, omnesque deducere possint, quam ingentes Naturae Thesauri sint, e quibus semper noua promuntur. Descriptioni singulorum Icones addentur numeris appositis, vt recognosci possint. Priuantur autem in paginas translata venustate praecipua, immo cadauera potius eorum ostenduntur a calamo, qui negando colores, eo priuat decore, quo etiam Animę pulchritudo in vultu Hominum depingitur. Primo loco ea sit, de qua sermo fuit cap. 60. In genere Patellarum visa est comprehendi. Adhaerebat enim stenacissime veluti saxo durissimo Testudinis cortici, quam e mari adriatico Bononiam transtulerunt Piscatores. Testaceo giro in oualem figuram extenso, non plano, sed gibboso ita formatur, vt sex leuibus conchis videatur compacta, totidem enim habet radios, quinque incisuris seu crenis distinctos, a quibus conchae illae indicantur. In centro eius quatuor aliae conchulae subtiliores assurgunt, ita simul compactae, vt os indicent in crucis figuram efformatum. Has Animal sub testa latens modo aperit modo claudit, ad aquam seu attrahendam seu emittendam. Spatiolum inter has cochleolas, & girum solida membranula obtegitur. Color est illi vbique subalbus. 2 Portionem delineaui arundinis, quae eodem cap. 60. fuit indicata in litore Antij reperta, cuius superficiei sine vllo ordine dispositi tenacissime adhaerent Balani quotum vnus sub numero. 3 Apparet microscopio auctus. Etiam hic videtur compactus sex conchis striatis, sed inaequalibus, spatiolis interiectis planis, & leuigatis. In eius apertura quatuor veluti squamae teretes, & acuminatae ita protubetant, vt os animalis inclusi, cui adhaerent, in modum crucis efforment. Color illis est subalbus in amethistinum propendens.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 316-2","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/316-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/316-2"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 318","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/318"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}