{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 323","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 323","ref":"323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/323.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Totus est albus & valde ponderosus 38 Buccina maximo pretio habita ob colorem; Carneus enim ille est aureis maculis intermistus, lineolis fuluis insuper adiectis, quae spatio fere aequali inter se seruato, quinque orbium, quibus constat, ductum sequuntur. 39 Cochlea, cuius forma an sit potius commendanda vel structura valde dubium est. In vtraque enim est praeclara. In ea orbium spirae ita testa conteguntur, vt vix in breui mucrone indicentur; quamobrem Concha potius quam Cochlea videtur appellanda. Costę illi superadditae in aequales partes eam diuidunt. Alibi num. 185. classis tertiae Testaceorum indicauimus, at non adeo elegantem & pretio aequali habitam. Quippe ea, quam hic delineauimus, propter colorem singularis est & rara. Maculis enim condecoratur roseis pluribus alijs admistis, quae in ceteris generis huius apparent. Illam obtinent in alto mari Indici Piscatores. 40 Nerita, cuius magnitudo est vt hic exprimitur; colore tota albicat. Ex tribus orbibus, quibus componitur maior fere totam componit. Multiplicibus globulorum lineis tota cingitur, spatio debito inter illas seruato, quod tamen asperum est & minutissimis incisuris corfugatum. Trochus substantia admodum crassa ponderosus, corrugatur ita, vt funiculi simul iuncti videatur compactus. Totus candidus est maculis piceis adiectis. 42 Cochlea ventricosa. Tribus orbibus ita componitur, vt eorum maior tumidum ventrem exprimat. Medio in ore, quod labris crassis munitur, hyatus fere rotundus patet: valde ponderat, & colore subcinericio est infecta. 43 Tubuli vermiculares sic dicti à Vermibus, qui in cauitate eorum stabulantur. Videntur Serpentes testacei, qui tamen sine vlla regula circumflectuntur. In tus albi & nitidi, cutis autem externa flauescit corrugata.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 322","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/322"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 324","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/324"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}