{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 33","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/33.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"CAPVT SEPTIMVM. 33 teriam rei generandae delitescente, atque ambientis externiuc caloris ministerio vtente non spontanea generatio semper à manifesto agente promouetur. \"CEgo autem, subdit Rufus, credo Terram post pri„ mas illas plantas, & prima illa Animalia, quae sub ipsa „ mundi primordia Creatoris iussu produxit, per se nec \"Herbas, nec Arbores, nec Animalia, qualiacunque \" perfecta vel imperfecta produxisse, & quòd omnia il\"la, quae vel praeteritis saeculis nata sunt, vel hoc tem\"pore in vel ex Terra nasci videntur, ex semine Planta\"rum reali & vero, nec non ipsorum etiam Animalium \"nascantur: vt quae mediante semine proprio suas spe\"cies conseruant. Et quanquam singulis ferè diebus vi\"deamus ex cadaueribus Animalium, nec non ex omni \"genere Herbarum, Florum, & Fructuum putridorum \"& corruptorum vermes nasci infinitos huc tamen feror, vt credam omnes hos vermes ex semine paterno \"generari. Ergo, vt video, inquit Bemarcus, multiplici acceptione voces hae Quum & Semen possunt vsurpari. Age igitur, vt auribus magis blandiaris, illas disserere, vt methodo clara & facili procedamus, praeponendo quae sunt scitu necessaria, ex quorum suppositione multae vocum Aequiuocationes aperientur, & per viam sibi patentem intellectus feliciter percurret, vt expedito veluti gressu veritatem tandem assequatur. Etiamsi Te optime haec scire non dubitem respondit Fulbertus, tuae tamen peringenuae modestiae significationi parebo, ne Rufo alicuius auctoritati oppignoratus videar, sed solum pro veritate decertare, cum illi contradicere compellor. Ne M XWεα&e CA Exercit. 13. hist. anim. lib. De gen anim. lib. De gen lib. 1. ca Exercit. De gene rat. ani. lib. 1. c. Exerc. In Isag. cap. 4. Malpigh. in anat. Plant. tit. Idea p. 9.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 32","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/32"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 34","label":"CAPVT SEPTIMVM. 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/34"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}