{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 331","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 331","ref":"331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/331.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Notum profecto Vobis est; Viri eruditione praeclari hanc philosophandi rationem neque in scholis damnari; cum scilicet, supponendo vera esse, quae vera vulgus existimat, rationes quaeritamus, cur vera illa sint, ad mentem seu exercendam seu recreandam. Deinde tamen cognoni me tunc à vero aberrasse. At quid mirum? Cum illud Galeni satis superque comprobatum sit: Difficile esse vt qui homo sit in multis non erret. Habent enim oculos aliqua, quae in mari testa sunt intecta. Argumento fuit motus, quo Echinophora sub aqua latens è mari desumpta, in suam domum testaceam sese recipiebat cum bacillum contra ipsam admouerem, licet adhuc non illam tanSerem. Euidenter deinde deprehendi, optimo microscopio tandem cochleam submittens. Obseruaui enim non quidem in acumine cornuum, sed prope basim punctula duo nigra & pellucida, & cultro anatomico intima penetrans sub singulorum cuticula seu membranula vidi latere globolum minimae molis veluti è vitro compactum, qui certe humoris christallini loco erat. Post huiusmodi obseruationes easdem habuisse Fabium Columnam circa Purpuras compertum mihi fuit vbi legi \"[Corniculis vero à terrestri cochlea variat Purpura, „ huius quidem in acutum desinunt, & oculi non in sum\"mo, vt in Terrestribus, sed supra medium corniculorum \"obseruantur, vbi cornicula veluti resecta per longum „ tenuiora efficiuntur sic litt. A. „ oculos vero aliquando tueri „ corniculis supra illos incurua„ tis, vt in pictura notatur litt. I.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 330","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/330"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 332","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/332"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}