{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 333","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/333.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"In hoc vasto rerum cognoscibilium Theatro quamplurima sunt, ait Cardanus, quibus velamen Natura proposuit, velut sponte ea latere voluerit, vt in multorum Animalium Generatione; Nam si detraxeris corticem non perficiuntur, si permiseris non assequeris. Insuper in nobis etiam tribus modis errare contingit, vel quia sensibus & intellectu praestanti praediti non sumus, vel quia eis non vtimur rectè, vel quia caligo ab alijs offenditur. Laudabiles propterea sunt Studiosorum conatus, quibus tot inter veluti scopulos ambagesque veritatem sine vllo fallaciae fuco circumtectam assequi conantur, circa ea, quae adhuc superesse in rerum cognitione existimare debemus, quaeque Veteres latuerunt. Quippe Natura adeo foecunda est, vt multis sęculis omnia humano ingenio comprehendi nullo modo possint. Hinc Vobis, Viri praeclari, ingrata non accidisse opinor experimenta in nostris collocutionibus relata, quaecumque illa sint. Etenim Cartesio ingenia excitanti obsecundaui, qui omnem vitae suae aetatem in eo collocauit, vt Theoreticam Philosophiam ad praxim, communemque humani generis vtilitatem accomodaret, at animaduertens & Vitae angustos esse cancellos, & experimenta subinde deficere ac desiderari, illustria ingenia adhortatus est, vt quiuis pro sua facultate ad facienda & promulganda se conferat experimenta. Ipsum audite ita in Diss. de Meth. disseren\"tem. [Cum autem proposuerim totam meam vitam „ collocare in scientiae adeo necessariae inuestigatione \"& inciderem in viam, quae mihi talis videtur, vt si „ quis eam sequatur, haud dubie ad optatum finem sit \"peruenturus, nisi aut breuitate vitae aut experimentorum defectu impediatur, iudicabam nullum melius es„ se aduersus duo ista impedimenta remedium, quam si „ sideliter publico communicarem.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 332","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/332"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 334","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/334"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}