{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 334","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 334","ref":"334","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/334","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/334.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Id omne quantulumcunque esset, quod reperissem, & praeclara ingenia\"inuitarem, vt vlterius pergere contenderent, singuli„ que quod in sua facultate esset, ad experimenta facien„da conferrent, atque etiam eorum omnium, quae addiscerent, publicum particeps facerent, eo fine, vt vl\"timi incipiendo, vbi praecedentes desijssent, & ita„ multorum vitas & labores coniungendo, omnes si„ mul longius progrederentur, quam singuli priuatim possent. Quod si me in multis errasse pro comperto habetis, huic collocutioni finem imponam, vsurpando verba è Tusculanis quęstionibus Ciceronis Nos qui sequimur probabilia, ne vltra quam id, quod verosimile est occurrerit progredi possumus, & refellere sine pertinacia, & refelli sine tracundia parati sumus. Eadem recensuit in fronte eruditae & ingeniosae dissertationis circa corpora humida & sicca Ex. D. Ioseph. del Papa in Patauino Licaeo Medicinae Practicae Professor, quibus deinde adnexuit haec alia è Timeo Platonis delibata. Si ergo non minus probabiles quam quisque alius sermones afferamus, oportet acquiescere, cum cogitetis & dicentem; & vos Iudices humanam habere Naturam, vt de hisce rebus verosimilem sermonem probantes, deceat nil vlterius quaerere. Eruditas hasce dissertatiunculas huc vsque protraxerant, cum consequuta proxime hora non aeque serena & hilaris ac prior, eorum decretum fefellit in proxima & amoena villa diem implendi. Quare locus fuit oblectamentis tantummodo Domi à Sapientia quaesitis. E Conchyliorum igitur Museo ad cubiculum aliud profecti, Instrumentorum apparatum, quam matheseos studiosum decebant, inspexere. Erant inter cetera Microscopia diuersa, nec omnia ab vnico Artifice fabricata; omnia tamen pari industria & solertia.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 333","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/333"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 335","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/335"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}