{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 39","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/39.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Quaerendum igitur nobis est, an omnia procedant siuè ex ouo siuè ex semine, non quoquo modo acceptis, sed propriè & rigorosè, semine inquam, quod in plantis est pars illa propriè sic dicta, à foecundis plantis producta, intra quàm alia similis plantula concluditur, in epitomen tamen redacta &, vt cum Cesalpino loquar, est aliquid amplius, quàm quae dam Plantae inchoatio, sicut; in ouo Animalis Animal, & in semine (vt ait Seneca) omnis futuri ratio hominis comprehensa est, & legem barbae & canorum non dum natus infans habet; Totius enim corporis & sequentis aetatis in paruo occultoque lineamenta sunt. & quod ab alio principio eiusdem speciei proueniat. Caeterum si aliter nomine Seminis aut Qui intelligere placeat iuxta aliquam ex supra dictis acceptationibus, quodcunque opus, quod in Vniuerso perficitur, ex Quo, siuè Semine perfici dicendum erit: sic fulmina, Ignis Grando, Niues, Metalla, Gemmae suam ex proprijs ouis ac seminibus acceptam referre debent originem, hoc est peculiaribus principijs eiusdem accomodatis, & his vocibus si vtamur, nil aliud quam metaphorica, aequiuoca, & analoga semina coaceruabimus. Hęc habui, quę de Quorum significatione indicarem, & verè mi Bemarce audaculus dicar, cum coram Te omnium litterarum Viro de his disserere aggressus fuerim. Haud vtique falleris Fulberte, ait Rufus, in ijs quę peracutè enucleasti, sed aberras profectò à verò, si nullo bręuio semine spontaneam generationem dari tibi suades. Satis enim est abundèque probatum postremo hoc sęculo, quod merito Posteri magnum appellabunt, s Maiores no\"stros nil nisi cimerias tenebras tradidisse, & ratiocina\"tionem, Aristotelica hypotesi superstructam, erroneam \"esse, falsam, iuutilem, nec opus esse ratiocinationis, vbi \"experimentorum euidentia probat manifestè, vt verè \"probatur, quamplurimis insignium Virorum euidentis„ simis experimentis, in quibus solutis dubijs omnibus „ & sublatis difficultatibus, nullus imposterum dubitan\"di locus relinquitur, apertumque est, nullum Animal „spontè generari, & sinè nota vel Ignorantiae vel Perui\"caciae nemo dubitare hic ampliùs queat. ) 1q ainulq εibnna","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 38","label":"CAPVT SEPTIMVM. 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/38"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 40","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/40"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}