{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 6-2","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 6-2","ref":"6-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/6-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/6-2.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Mittam descriptiones innumeras, quae Rerum cęteroqui vulgarium apud SS. Ecclesiae Patres doctissimos inueniuntur, qui Diuinum Auctorem Magnum in Paruis, nec Paruum in Minimis, vt loquitur S. Augustinus, admirabantur. Illi enim oculo inermi inspiciebant quaque omnibus facile patent. Plusque profecto admirationis eisdem peperissent obiecta illa, quae aetate anteacta penitus inuisa, nostro currenti aeuo detecta sunt? Ob corporis sui exiguitatem contemptui penitus habebantur quamplurima à vulgo, qui plerumque res leuiter contemplatur, non autem partes examinat & constructionem; & tamen in minimis rebus longe maiora videtur Deus collocasse prodigia, quam in omnibus alijs; vt sic videatur ostendisse, non molis quantitate, sed virtutis amplitudine, res ipsas nos dimetiri oportere. Impedimenta non pauca, quae hactenus circa rerum naturalium ignotam admodum notionem extitere, ex eo deriuarunt, quod multae dilucide examinari oculis non potuerint. Verùm deinde Microscopij ope nouus veluti orbis detectus est, eiusque adminiculo, è dubiorum laberinthis sese multi expediuere, liberum ad intima Naturae aditum inuenientes, vt sanitatis, & morborum fundamenta firma construerent, vt multas Naturae operationes abditissimas detegerent circa Animalium nutritionem, Plantarum vegetationem, Salium coagulationes, concretiones Metallorum, florum texturam, Auium volatum, venenatos liquores, sexcentasque alias obseruationes, quibus Orbi Terrarum vtilissimae facultates adiuuantur, & perficiuntur. Hacce de causa multi rerum minimarum Inspectores, selectam veluti Academiam componentes, & semper in dies abditissimas Naturae rimulas perscrutantes, varias nonraro res, non antea visas deprehendunt, scituque dignissimas, ceteris communicant, vt multorum obseruationibus exprimentalis Rerum cognitio semper augeatur, qua Hominum ingenia adeo oblectantur, & alliciuntur ad nouos labores, vt semper noua è Naturae thesauris depromant, non minori Orbis eruditi oblectamento, quam vtilitati.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 5-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/5-2"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 7-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/7-2"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}