{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes circa viventia 75-2","citation":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 75-2","ref":"75-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/75-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/75-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/75-2.md","author":{"name":"Filippo Buonanni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni"},"work":{"title":"Observationes circa viventia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Hanc herbam axaminaui perquam diligenter & inueni quidem eiusmodi spiculis esse armatam, qualia ab his Auctoribus describuntur, non vero liquorem ita per cauitatem eorum ascendere, vt postea è pressis spiculis per eorumdem apicem in partem laesam immittatur. Apicibus enim talium spiculorum nullum foramen inest, neque simula vlla, è qua talis humor queat prodire. Quippe Veprium instar sunt, seu melius dicam dentium Viperarum, quos vidimus esse quidem partim vacuos, non autem totos à basi ad cuspidem, sed sicuti sunt cornua Boum & dentes eburnei Elephantum, qui apicem habent è solida substantia sine vlla cauitate. Quidquid sit de tubulis exilibus & capillaribus talem substantiam conficientibus à Leewenoch explicatis in continuatione suarum Obseruationum Epist. ann. 1687. qui ad rem nostram non spectant. En Tibi sub num. 75. obseruationes, quas circa tales vrticae spinas adnotaui percupidus videndi eius humoris immissionem. Intuere primùm spinam Q P. cuius basis est QO. Erat spina quasi è cristallo clarissima formata, ipparebatque mihi contra lucem obseruanti cauitas RQ. pars vero PR. omnino solida & acutissima. Pluribus modis tentaui vt deprehenderem an liquor contentus in basi seu vesicula QO. ascenderet intra spinam, vt affirmat Hookius an potius extra exsudaret, & spinam madefaceret, at pluries vesicula illa valde compressa disrupta est, nec semper in eadem parte, nullo penitus humore è spinae apice exsudante, etiamsi multae ex ijs detonsae essent & cacumine orbatae vt apparet in H. Apparuit quidem humor, leuiter compressa basi CI. ascendens in cauitate CB. vsque ad A. nec valida licet compressione, potuit vnquam procedere; rumpebatur potius vt dixi vesicula, non autem spina: eò quòd haec solidiore substantia constaret, illa vero subtilissima membrana. Hanc obseruationem desumpsi in spinis recentibus, nec ad maturitatem perfectam perductis.","prev":{"citation":"Observationes circa viventia 74-2","label":"ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/74-2"},"next":{"citation":"Observationes circa viventia 76-2","label":"ACVLEI, SPINAE, DENTES, ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/76-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/76-2"},"credit":{"text":"Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia","quality":"ocr"}}